Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1uantur flabella, quoties viget tranquillitas, con­
uerſa eſſe in occaſum.
Patere verò maximè in mari;
ac ſub ipſo quidem Æquatore potiſſimùm, vbi vela
nauium ſunt vno tenore, vniformiterque inflata ab
ortu; atque idcircô nautæ experiuntur ſeſe idem iter
& longè facilius, & breuiore tempore in occaſum,
quàm in ortum emetiri.
Neque verò neceſſe eſt
ventum proptereà percipi adeò validum, ac obijci
ſolet, quaſi aër conſiſteret, & tantundem ferri in oc­
caſum, quantum Terra in ortum apparere, aut ſen­
tiri deberet.
Siquidem non conſiſtit aër, ſed nonni­
hil ſolùm retardatur, lentiuſve in eandem regio­
nem procedit, hæcque retardatio, quæ haberi poſ­
ſit pro motu in occaſum, nulla propemodùm pars
eſt citatiſſimi eius motus quo aër intereà promo­
uetur cum Terra in ortum.
Diſcrimen aliunde eſt,
quòd illa animalcula à lanugine abripiantur, cor­
pora verò ſolidiora non abripiantur ab aëre (is nem­
pe eſt nimiùm tenuis, fluiduſque) ſed motum ſor­
tiantur ab ipſamet Terra, quæ dum mouetur, ſimùl
moueat corpora omnia ſibi innixa.
Et quia tamen
videtur aer quidpiam conferre aliquibus; ideò, vt
diſtinctiùs rem dicam; Si talia quidem corpora ſint,
cuiuſmodi lapis, ſagitta, aliave id genus; iſta non
mouentur cum aere, quaſi ipſo ea propellente; ſed
ideò mouentur, quia cùm exceſſere è Terra, cor­
poreve Terræ innixo, quod ea propulit, impreſſit
Terra ſimùl ſuum motum, eo modo, quo imprimit
nauis, dum ex ea, aut malo ipſi innixo aliquid pro­
pellitur. Sin verò talia corpora ſint, cuiuſmodi aues,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index