Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1nec enim mutationem obliquitatis Eclipticæ admittendam eſſe putarem,
præceſſionem Æquinoctiorum lentiſſimus ille ſtellarum motus ſatis ex­
plicat.
Antim. Ingenuitati meæ, opinor, tribues, quòd tibi ea ſuggeſſerim,
quibus moleſtum illud, vt ais, argumentum refellere valeas.
Vnum tibi
perſuadeas velim, cuncta hæc non obeſſe quidem veſtræ hypotheſi, ſed non
prodeſſe; ſicuti noſtræ nec obſunt, nec proſunt; de obliquitatis Eclipticæ
mutatione, idem tecum ſentio; præceſſionetis Æquinoctiorum rectè omni­
no explicas per lentiſſimum illum fixarum motum; nec in tua hypotheſi
alius modus eſſe videtur; Licet enim Copernicus, Keplerus, aliíque ex veſtris
velint fixarum motum non eſſe realem, ſed apparentem, eo quòd, inquiunt,
Æquinoctialia puncta tantulùm adducantur versùs occaſum, ſcilicet in an­
tecedentia, quia libratio terreſtri globi citiùs abſolvitur, quàm motus in
Zodiaco, hoc tamen, in eo ſaltem iudicio, non ſubſiſtit, nempe prædicta li­
bratio, vt ſic loquar, oritur ex motu orbis integro, circa axem axi Eclipticæ
parallelum, ſeu ex paralleliſmo axis terræ, circa quem orbes diurni erunt;
hoc autem in iiſdem punctis Eclipticæ Æquinoctialia puncta eſſe ſuppo­
nit, ſed hæc ad rem noſtram nihil faciunt.
Auguſtin. Expecta tantulùm, Antime, hic enim ſtellarum motus
in tua hypotheſi difficilè, ſaltem, vt audio, explicatur; vnde for­
tè meam vel hoc nomine, tuæ quiſpiam præferendam eſſe putaret.
Antim. Longè faciliùs, Auguſtine, ſtellarum motus, quàm Planeta­
rum, in qualibet hypotheſi explicatur pro quo ſuppono 1. fixum æter­
numque eſſe Naturæ inſtitutum, vt ſtellæ omnes eundem inter ſe ordinem
& ſitum ſervent.
2. Nunquam mutari illarum latitudinem: His poſitis,
cogita ſtellam quampiam in ipſa Ecliptica, cogita etiam circulum quem­
libet immobilem, puta meridiànum, in quo ſtella, primùm ſita ſit, co­
gita denique ipſam Eclipticam, circa Axem mundi, ſuum motum abſolvere,
ita vt idem punctum, quod erat in dicto meridiano ad illum redeat, orbe
peracto ab ortu, in occaſum 24.horis.
Iam cogita ſtellam illam ſimul cum
Ecliptica ab ortu in occaſum ferri, & circumduci, & paulo tardiùs, vt eo
momento, quo dictum punctú Eclipticæ, in quo erat, attingit meridianum,
ipſa tantulùm versùs ortum remaneat, non quidem extra Eclipticam,
ſed in ipſamet Ecliptica: nec enim perfectum orbem deſcribit, ſed
talem ſpiram, vt ſemper Ecliptice reſpondeat; aliæ verò, quæ ſunt extra Ecli­
pticam, eandem ſemper ab illa diſtantiam retineant, vnde præter circularé
motum, altera ſaltem inclinatioue opus eſt, cujus terminus ſit æquator, non
Ecliptica; ita tamen moventur, vt ſemper eandem ab Ecliptica diſtantiam
retineant: inde præceſſio Æquinoctiorum facilè explicatur, quæ tamen
ex eo explicari non poteſt, quod Sol in diverſis punctis Æquatorem ſecet;
quia cum Sol ſemper Eclipticæ inſiſtat, licèt versùs occaſum ſectio Ecli­
pticæ cum Æquatore, ipſo Æquinoctij momento ſingulis, annis promo­
veatur, non tamen ex hoc ſequitur Æquinoctiorum præceſſio, ne­
que propterea ſtella quæpiam ab Æquinoctij puncto versùs Ortum remove-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index