Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 316 > >|
1ſupra, aliam vero infra: ſupra eam eſſe, quam habitamus:
alteram, quam incolunt illi, qui aduerſis pedibus nobis nitun­
tur (hos Antipodes vocant) putant eſſe infra: hæc quia obie
ctum aerem propter planam latitudinem ſuam diuidere, &
ſecare non potest, non mouetur: magis ipſum aerem præmit,
atque condenſat: quemadmodum omnia lata, & plana cor­
pora facere conſueuerunt, quæ non modo ab aere, ſed ne auen­
tis quidem depelli poſſunt propter firmitatem: ſed potius con
tra nituntur, & ventorum impetum, ita frangunt, vt quie­
ſcat, qui à nullo, quod contra nitatur, alias impeditus exitum
inuenit, & libere volitat: aer, qui est terræ ſubiectus, liberum
atque patentem exitum non habet: ideo per omnem inferio­
rem terræ amplam extremitatem diffuſus, cum apte locum
mutare non possit, conglobatus quieſcit.
Hinc fit, vt ſtante in­
feriore ſub terra aere, etiam terra ipſa ſupra aerem poſita
immota quieſcat.
Poſſe conglobatum, & quietum aerem ma
gnum pondus ſuſtinere, multis rationibus docent hac potissimum,
quod exercitus, quantumuis numeroſi, ſuper inflatos vtres,
in pedibus ſtantes aliquando latissima flumina tranauerunt.
Sed primo ab hac opinione nihil concluditur, niſi prius ter
ra eſſe lata, & plana demonſtretur, quod cum factum non ſit,
immo potius terra alterius eſſe figuræ videatur certè ob eam
cauſam terra non quieſcet.
Mundi enim, qui rotundam figu­
ram habet infimus locus, qui deorſum dicitur, eſt centrum, ad
quem omnia grauia natura feruntur, & ſupremus est cæli lo
cus, quo omnia leuia ſuopte naturali impulſu, ac propria ſpon­
te tendunt, quapropter neceſſe est, vt locus vterque, tam his,
qui a nobis habitatur, quam his, quem Antipodes incolunt,
ſit deorſum, & cælum ſit ſurſum.
Apertum eſt etiam, in qui­
buslibet terræ locis alios, atque alios eſſe Orizontes, & alia,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index