Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 252 > >|
1 Nam in librili primi modi cum obliquatur C F perpendiculum li­
brilis, quod ipſum perpetuò bifariam ſecat, digreditur à perpendicu­
lari intellecta, quam ſecat
22[Figure 22]
in centro, ſicque triangu­
lum conſtituit comprehen­
dens aliquam partem al­
terutrius brachij nempe F
C E, vel R C F, quæ ſic
detracta vni, & alteri ad­
dita, reddit hoc à quo de­
trahitur minus, & eius
detractæ partis duplo alte­
rum brachium maius.
At­
que hic modus conuenit
ſenſui Ariſtotelis, vt qui
eo vſurus ſit capite ſequen­
ti in problemate de vecte.
Et etiam pulchrè reſpon­
23[Figure 23]
det cauſæ iam dictæ ex
proprietate circuli, quate­
nus eius radij breuiores
ſunt aut longiores, & pro­
pter iſtam inæqualitatem
tardiores aut velociores.
In librili vero ſecundi
modi res erit adhuc aper­
tior.
Centro ſiquidem L,
& interuallo L K circu­
lus deſcribatur, & K
motum ſit in P propter vim
allatam: tum L K per­
pendicularis intellecta pro­
ducta ſecabit brachium
P H, id eſt K H, vt in
M: ſicque P M accreſcet pro longitudine ideo & grauitate ad
P G, redibit igitur G P M.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index