Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 360 > >|
1ciſa illius altitudinis, ex qua ſuo nutu cadens, æquale
ſibi pondus attollat, ſuam diametrum; ſed potiùs duo­
decimam circiter ſuæ diametri partem; neque aliun­
de eadem diameter præcisè definiat altitudines, vnde
pondus, ſeu impetus multiplicetur, euadatque tri­
plus ex tripla, quadruplus ex quadrupla, &c.
ſed id
potiù faciat progreſſio numerorum imparium, qua­
dratorumve, ad quos terminantur.
Addo autem
videri mihi rem eſſe dignam conſideratu, quæ acci­
deret circa globos, ſi velocitatis, ſiue impetus acqui­
ſiti gradus menſurandi eſſent penes ſingulas diame­
tros, quæ menſurarent ſingulorum caſus.
Sunto
enim globi, v.c.
duo ex eadem materia, quorum
vnus ſit diametro decies maiore, quàm alius, & di­
mittatur vterque ex eadem altitudine.
Tunc, quia mi­
nor decidet per diametros decuplò plureis, quàm ma­
ior, fiet, vt attollat pondera ſibi æqualia decuplò
multipliciora, quàm attollat, maior ex ſibi æqualibus;
Quare & ſequetur, vt per idem ſpatium feratur de­
cuplò citiùs, temporeve decies breuiore perueniat
ad lancem, quàm maior.
Hoc autem conſtat, quàm
falſum ſit; cùm ſi globorum alteruter deberet velo­
ciùs moueri, & peruenire citiùs, is non ſine quadam
veriſimilitudine deberet potiùs eſſe maior (quandò
& Ariſtoteles perſuaſus id fuit, & toti penè mundo
hactenus perſuaſit) ac doceat tamen experientia duo
pondera eiuſdem materiæ, inæquabiliſſima licet, ve­
luti vnum vnius vnciæ, alterum verò librarum cen­
tum, ex eadem cadentia altitudine, cadere eadem
velocitate, ac momento eodem peruenire in terram.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index