Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 145 > >|
1quieſcere à motu. Dicendum ergo in contactu à plagâ per­
fectâ impulſum exſpirare: & ſi percuſſum non cedat, ſed re­
nitatur, alium impulſum ſibi comparare ex illâ plagâ: cúmque
æqualem; cùm ex toto eſt immotum.
At cùm à plagâ ſe ab­
ducens locum mutat ſeu totum, ſeu ſecundùm partem, minu­
itur in eadem ratione hic impulſus.
Itaque ſi corpus per­
cuſſum in ſe ipſum ſidit ceditque: ut lana, cera, argilla, plum­
bum; quia ictus ſenſim emoritur, nulla vel exigua fit reper­
cuſſio.
Et quia huiuſmodi plaga non tota ſimul, ſed divi­
ſim recipitur: inde fit, ut impulſus ex ea productus minùs la­
tè evagetur: idem enim fit quemadmodum ſi multæ plagæ
exiguæ continuarentur.
At cùm ſolidum corpus firmumque
percutitur; quia totam plagam ſimul admittit, omnia latè con­
tremiſcunt.
Corpus ergo cùm incidit alteri, aut totum dat
impulſum ſimul & confertim; aut in plures veluti plagas hunc
partitur.
Et ſi ita, non reflectit percutiens. Quòd ſi ceden­
do demum renitatur; ut cùm partes compreſſæ nequeunt iam
premi; pars illa duntaxat plagæ reflectit.
At cùm totum dat
impulſum; velloco movetur percuſſum, idque eadem celerita­
te vel minori: & ab hoc quidem reflectit pro menſurâ illius
tar ditatis; non autem ab eo, quod celeritate movetur æquali.

Immotum demum à plagâ aut in ſe ipſo terminat impul­
ſum, aut aliò transfert: ut ſi plures globi æquales &
contigui plagam excipiant. & ab illo quidem,
non autem ab his reflectit motus.
33[Figure 33]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index