Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39 2
40 3
< >
page |< < (56) of 525 > >|
9356Comment. in I. Cap. Sphæræ cit enim grad. 360. tertia 5. & quarta 31. Hoc autẽ ſpaciũ, ſeu tempus 49000.
annorũ appellari ſolet à pleriſq; annus Platonicus. Hoc enim interuallo ſidc-
11Annus Pla-
@oni@@s.
ra omnia ad eundem ſitum reditura autumant;
Immo quidam volunt, tunc
omnia quæcunque in mundo ſunt, eodem ordine eſſe reditura, quo nunc cer
nuntur.
Sed temerè hoc aſſerere videntur. Cum enim ſecundũ pleroſque mo-
tus cælorum ſint inter ſe incommenſurabiles, fieri non poteſt, vt vnquam om-
nia ſidcra eundem ſitum &
ordinem, quem nunc habent, aut olim habuerunt,
obtinere poſſint.
Mouit aũt fortaſſis Alphonſum Regem, vt aſſereret periodũ
huius motus compleri in ſpacio 49000.
annorum, quoniam videbat ſuo tem-
pore Aequinoctia, &
ſolſtitia quotannis in Calendario retrocedere per Min.
10. ſec. 44. vnius horæ: Et in annis 400. per dies ferme 3. Ita vt in dicto ſpacio
annorum 49000.
ad priſtinã quaſi ſedem redeant. Ptolomęus autem aſſeuerat,
hunc motũ perfici in 36000.
annorum circulo, ita vt Nonus orbis vnũ gradum
percu@rat in 100.
annis. Albategnius vero vult, iſtum motum abſolui ſpacio
23760.
annorum, ita vt peragret vnum gradum in 66. annis. Qua vero de cau-
ſa tam varie de periodo huius motus ſenſerint Aſtronomi mox declarabitur:

22Quilibet or
bis mouet
ſuo motu
inferiorem
ſibi conti-
guum.
Nunc ratum ſit, &
certum, Nonum orbem motu iſto tardiſſimo ab occidente
in orientem trahere ſecum 8.
inferiores ſphæras celeſtes, nullo vero pacto ſu-
premam ſphæram.
Iuxta enim ſententiam Aſtronomorum, qnicunque orbis ſu
perior ſuo motu circunfert inferiorem ſibi contiguum, &
concentricum, non
autem ſuperiorem.
OCTAVVS orbis præter duos iſtos motus prædictos ſibi ab alienis or-
bibus impreſſos, peculiarem adhuc, &
proprium motum habet, quem vocant
motum acceſſus, &
receſſus, ſeu motum trepidationis, vt ſupra d@ximus. Hic au
tem motus fit ſuper principia ♈, &
♎, nonæ ſphæræ, tanquã polos. Principia
33Motus tre-
pidationis.
enim ♈, &
♎, octauæ ſphæræ circa initia ♈, & ♎, nonæ ſphæræ, deſcribũt cir-
culos quoſdam paruos, quorum ſemidiametri continent 9.
grad. Tantũ enim
diſtãt initia ♈, &
♎, octauę ſphæræ à principijs ♈, & ♎, nonæ ſphæræ, iuxta
doctrinam Alphonſi Regis.
Ex hoc vero motu principiorum ♈, & ♎, octauæ
ſphæræ circa principia ♈, &
♎, nonæ ſphæræ conſequitur, nullum aliud pun-
ctum octaui cæli circulum perfectum abſoluere, ſed quodãmodo titubare, hoc
eſt, nunc accedere ad polum arcticũ, &
ab antatctico remoueri, nunc vero à po-
lo arctico diſcedere, &
ad antarcticum accedere. Periodus iſtius motus cõple-
ctitur ſpacium 7000.
annorũ, ita vt ſi diuidantur circuli illi parui in 360. grad.
in 20. annis fere vnus gradus abſoluatur. Hoc etiam motu orbes omnium pla-
netarum, mouentur, cum ſint cũ octaua ſphæra concentrici.
Sed vt verum fa-
ieamur, licet propter phænomena, ſeu apparentias, quas paulo poſt adduce-
mus, neceſſariò concedendus videatur huiuſmodi motus in octaua ſphæra, vel
aliquid ſimile, tamen valde incertum eſt, eum ita fieri, vt Alphonſini docent.

Multa enim abſurda illum conſequi videntur, vt alibi docebimus.
SATVRNI globus præter dictos tres motus, habet motum proprium,
quem conficit ab occidente in orientem annis 30.
fere. Singulis namque die-
bus peragrat in Zodiaco minuta quaſi 2.
& tertia 35.
IVPPITER ſuum circuitum explet 12. fere annis. Quolibet enim die
pertranſit min.
4. ſec. 59. ter. 15.
MARS abſoluit ſuum motum ab occaſu in ortum annis fere 2. Percurrit
enim in Zodiaco quouis die min.
31. ſec. 26. ter. 38.
SOL conficit ſuum iter ab occidente in orientem diebus 365. horis 5.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index