Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[121.] CAP. I.
[122.] CAP. II.
[123.] CAP. III.
[124.] CAP. IIII.
[125.] CAP. V.
[126.] CAP. VI.
[127.] ARIST. DE COELO LIBRORVM IIII. FINIS.
[128.] ARISTO-TELIS DE GENERATIONE ET CORRVPTIONE LIBRI DVO. * Franciſco V atablo interprete.
[129.] LVGDVNI, Apud Theobaldum Paganum, _M.D. XLVII._
[130.] ARISTOTE LIS DE GENERATIONE ET CORRVPTIONE LIBER I. Franciſco Vatablo interprete.
[131.] CAP. I.
[132.] CAP. II.
[133.] CAP. III.
[134.] CAP. IIII.
[135.] CAP. V.
[136.] CAP. VI.
[137.] CAP. VII.
[138.] CAP. VIII.
[139.] CAP. IX.
[140.] CAP. x.
[141.] DE GENERATIONE ET CORRVPTIONE LIBER II.
[142.] CAP. I.
[143.] CAP. II.
[144.] CAP. III.
[145.] CAP. IIII.
[146.] CAP. V.
[147.] CAP. VI.
[148.] CAP. VII.
[149.] CAP. VIII.
[150.] CAP. IX.
< >
page |< < (87) of 760 > >|
9387LIBER IIII. medium diuidi. Nam id quod fertur, aut eſt iactum, figura
diuidit, aut momẽto quod habet.
Aequalis igitur celerita-
tis omnia erũt, at fierinequit.
Patet igitur ex hiſce, quæ di-
ximus, ſi uacuum ſit, cõtrariũ illius accidere propter quod
uacuum eſſe probant, qui ipſum aſſerunt eſſe.
Quòd non ſit vacuum inſitum corporibus, quod aſſerebant
aliqui ob rarum ac denſum.
CAP. IX.
_H_I nanq; ſi motus is erit, qui loco accommodatur, ua-
cuum ſeparatum per ſe eſſe putant.
Hoc autem perin
de eſt, atq;
ſi ſeparatũ quid locũ aſſerunt eſſe: quod quidem
eſſe non poſſe, prius eſt demonstratum.
At uerò ſi per ſe
quoq;
ipſum cõſiderabimus, uacuũ id, quod uacuũ dicitur,
atque inane, uerè uidcbitur.
Nam ut ſi in aqua quiſpiam
cubum poſuerit, tantum aquæ cedet, quãtus eſt ipſe cubus:
ſic & in aëre fiet, ſed ſenſunon patet. Et ſemper omne
corpus quod ferri poteſt, ad id, ad quod aptum eſt ferri,
niſi denſetur, aut ad infera, ſi ſit terra, aut ad ſupera, ſi ſit
ignis, aut ad utraque feratur cedendo neceſſe eſt, ſiue cu-
bus, ſiue quoduis aliud in ipſo corpus ponatur.
At hoc
quidem in uacuo fieri nequit, quippe cùm non ſit corpus.

Cubum autem æquale uacui ſpacium penetraſſe uidebitur,
proinde atq;
ſi aqua ligneo cubo non cederet, neq; aër, ſed
ipſum omnia penetrarent.
Atqui cubus etiam tantam ma-
gnitudinem habet, quanta eſt ea uacui, quæ occupatur ab
ipſo:
quæ etſi calida eſt, aut frigida, & grauis, aut leuis,
non minus tamen ob hoc, ratione ab uniuerſis affectibus
eſt diuerſa:
etiam ſi non ab illis ſit ſeparabilis, dico autem
ipſam lignei cubi molem.
Quare etiam ſi ab illis omnibus
fuerit ſeparata, &
neque grauis fuerit, neque leuis, æquale
ſibi ſpacium occupabit, in eademq́;
loci, uacuiúe parte

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index