Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 145 > >|
1
PARS QVARTA.
De percuſsionibus.
QVID COLLISIO ET FRACTVRA.
COrpora invicem colliſa aut mutant figuram, aut ſunt
abſque mutatione.
Mutatur autem figura partis unius plu­
riumue amiſſione, aut μεταστἁσες & ſitu illarum permutato:
atque hæc πιεστὰ dicuntur: quorum ſuperficies in proſundum
permutatur, nec dividitur, nec ulla particula aliò transfertur;
quemadmodum fit in aquâ preſsâ.
Talia verò ſunt Ariſtoteli,
quæ meatus habent vacuos cognati corporis, tametſi forte
mollioribus ſint pleni, in quos partes preſſæ recipiantur.
Ita enim pila ærea aquâ, aut aëre plena, à vi externâ preſſa ſu­
perficiem gibbam, aliâ ſeu planâ, ſeu concavâ permutat: quan­
quam & in totum ſolida ob minores meatus πιεστὰ dicantur.
quæ ſi manentem habeant compreſſionem, πιλητα ut cera, æs,
plumbum, aurum: ἀπιλητα verò ſunt, quæ à compreſſione re­
aſſurgunt.
At verò quæ in percuſſione partem unam plureſ­
uè amittunt, χαταχτὰ χαὶ δραυστὰ hoc habent diſcrimen: quòd
χάταζις ſit diviſio in partes magnas: ut cùm lignum aut os fran­
gimus: θραῡσις verò in partes plures quàm duas: ut in lapi.
de, teſtà, vitro.
Cuius rationem reddit Ariſtoteles πολλοὺς ἔχειν
παραλλάτοντας πὀρους
; Itaque fit ut cùm continui |non ſint, ſed
alternâ permutatione poſiti; facto| initio motûs| non in dire­
ctum, ſed tortuosè procedat fiſſura: & plaga una, ob|indiſpo.
ſitionem ſubiecti, non unum producat eſſectum.
Quem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index