Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 283 > >|
1
Sint quatuor magnitudines, A prima, B ſecunda, C ter­
tia, & D quarta: & aliæ duæ magnitudines E
F vnà maiores quàm A, B minori exceſsu
quantacumque magnitudine propoſita eiuſ­
dem generis cum ipſis A, B.
Sit autem E
maior quàm A, ad F maiorem quàm B, vt
C ad D.
Dico eſse A ad B, vt C ad
D.
Eſto enim, quod fieri poteſt, alia ma­
gnitudo G eiuſdem generis cum EF ad
aliam H, vt C ad D, vel E ad F.
Quoniam
igitur eſt permutando vt E ad G, ita F ad H,
& ſunt EF vnà maiores quàm AB minori ex­
ceſsu quantacumque magnitudine propoſi­
ta; erit per antecedentem, vt A ad G, ita B
ad H: & permutando A ad B, vt G ad H,
hoc eſt vt C ad D.
Idem autem ſimiliter oſten
deremus poſitis EF minoribus quàm AB, &
proportionalibus vt dictum eſt.
Manifeſtum eſt igitur propoſitum.
64[Figure 64]
ALITER.
Ijſdem poſitis, ſi non eſt A ad
B, vt C ad D; vel igitur ma­
ior vel minor erit proportio A
ad B quàm C ad D: ſit autem
maior: vt igitur A ad B, ita erit
eadem A ad aliam maiorem <34>B.
Eſto illa E. ſintque aliæ duæ ma
gnitudines, G maior quàm A
65[Figure 65]
minori exceſsu magnitudine eiuſdem generis cum A,
quam quis voluerit, & F maior quàm B, & minor quàm
E. ſit autem G ad F vt C ad D.
Quoniam igitur & vt
C ad D, ita eſt A ad E; erit vt G ad F, ita A ad E; &
permutando vt G ad A, ita F ad E: ſed G eſt maior

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index