Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 579 > >|
1
perationes non fiunt ſponte, ſed violentèr, tunc pro­
tunciari debeat prædictas operationes à natura, at­
que à principio naturali factas non eſſe.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Vno verbo, erit quoque naturalis operatio illą,
quæ cum aliqua violentia efficitur.
PROP. XXXVIII.
Licet in aſcenſu ligni per aquam violentia aliqua inter­
cedat, nihilominùs operatio tota naturalis erit.
HOc autem poteſt confirmari hac ratione; ſi verum
eſſet, quòd quælibet operatio in qua violentia
aliqua adhibetur reputari deberet non naturalis, ſe­
queretur quòd alterationum corporum concretorum
pariterque omnium generationum vegetabilium, &
animalium nulla eſſet, neque vocari poſſet operatio
naturalis, eò quòd ſemper requiritur actio, & paſ­
ſio qualitatum, & corruptio præcedentis ſubſtantiæ.
Nec tamen dubitandum eſt paſſiones prædictas, &
corruptiones, operationes eſſe violentas, non ſpon­
te, ſed cum diſplicentia, & paſſione quadam factas,
igitur in omnibus prædictis operationibus naturą
ipſa violentiam exercet, & propterea confitendum
eſt proprium inſtitutum naturæ eſſe violentiam exer­
cere, ita vt ſine ipſa nil prorsùs efficere ſciat, neque
ſuos fines conſequi valeat.
Sed inſtant, accidentale eſſe, vt natura deſtruat præ­
cedentem formam, cùm ſub ſequens minimè generari
poſſit perſeuerante prima, & proindè, inquiunt, pri-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index