Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1muſcæ, & ſimilia; habent & ea motum ab ipſamet
Terra
, aut certe à turri, arbore, menſa, manu,
corporeve
alio, cui Terræ hærenti, quando auo­
lant
, innituntur; vti dum aliquis ex puppi, aut ſcam­
no
, quod in ea, verſus proram ſalit.
Contingit autem
volucres
non ad perpendiculum ſubinde decidere
(quod ſi facerent, non proptereà motum horizon­
talem
minùs haberent, vt dictum eſt de lapide ſe­
cundum
turrim decidente) ſed poſſe alarum bene­
ficio
eiuſmodi motum variare, quantum aer vnà
tranſlatus
poteſt eſſe ſubſidio.
Nam ſinullus quidem
eſſet
ſuppoſitus aër, aut aues alas non explicarent,
rum
lapidum inſtar caderent in Terram; at quià
aer
ſubeſt, corpulentiamque aliquam habet, quæ
alis
verberata tantum reſiſtat, quantum ſatis eſt, vt
volatilia
vel ſuſtententur, vel etiam magis euehantur;
heinc
fit, vt pro repulſu à reſiſtente aere facto, mo­
tus
per aerem varietur, neque ille generalis, hori­
zontaliſque
ipſi magis obſtet, quàm obſtat perpen­
diculari
.
Nempe illa pars aeris verberata, aliſque
reſiſtens
comparari poteſt illi parti funis intra na­
uim
tenſi, quam funambulus inter ſaliendum pede
pulſet
.
Quin etiam comparari poteſt cuilibet parti
nauis
, è qua quis ipſam pedibus pulſans, ſalire in
quamcumque
valeat.
Quippe motus nauis, qui il­
lum
& inſiſtentem, & per aerem ſaliendo tranſla­
tum
ſemper deuehet, nihil prorſùs impediet, quò
minùs
ex vna parte nauis in aliam inſiliat, ſitumque,
vt
volet, commutet.
Declararem in piſce, animali­
ve
alio natante; cùm aquam poſſe & vnà transferri,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index