Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1muſcæ, & ſimilia; habent & ea motum ab ipſamet
Terra, aut certe à turri, arbore, menſa, manu,
corporeve alio, cui Terræ hærenti, quando auo­
lant, innituntur; vti dum aliquis ex puppi, aut ſcam­
no, quod in ea, verſus proram ſalit.
Contingit autem
volucres non ad perpendiculum ſubinde decidere
(quod ſi facerent, non proptereà motum horizon­
talem minùs haberent, vt dictum eſt de lapide ſe­
cundum turrim decidente) ſed poſſe alarum bene­
ficio eiuſmodi motum variare, quantum aer vnà
tranſlatus poteſt eſſe ſubſidio.
Nam ſinullus quidem
eſſet ſuppoſitus aër, aut aues alas non explicarent,
rum lapidum inſtar caderent in Terram; at quià
aer ſubeſt, corpulentiamque aliquam habet, quæ
alis verberata tantum reſiſtat, quantum ſatis eſt, vt
volatilia vel ſuſtententur, vel etiam magis euehantur;
heinc fit, vt pro repulſu à reſiſtente aere facto, mo­
tus per aerem varietur, neque ille generalis, hori­
zontaliſque ipſi magis obſtet, quàm obſtat perpen­
diculari.
Nempe illa pars aeris verberata, aliſque
reſiſtens comparari poteſt illi parti funis intra na­
uim tenſi, quam funambulus inter ſaliendum pede
pulſet.
Quin etiam comparari poteſt cuilibet parti
nauis, è qua quis ipſam pedibus pulſans, ſalire in
quamcumque valeat.
Quippe motus nauis, qui il­
lum & inſiſtentem, & per aerem ſaliendo tranſla­
tum ſemper deuehet, nihil prorſùs impediet, quò
minùs ex vna parte nauis in aliam inſiliat, ſitumque,
vt volet, commutet.
Declararem in piſce, animali­
ve alio natante; cùm aquam poſſe & vnà transferri,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index