Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 316 > >|
1atque alia apparere astra, & partem quamlibet terræ ad
indiuiduum centrum tendere, vndecumque moueatur, & ro­
tundam figuram facere: rotunda eſt ergo, & non plana, atque
lata terræ figura, & omnes homines, vbicumque in terra exi
stant, deorſum eſſe, nullos autem ſurſum.
Secundo etiam, ſi quod volunt concluderetur, vt terra ſit
plana, non latitudo quietis eius cauſa eſſe probaretur, ſed ma­
gnitudo potius.
Nam anguſtum locum compulſus, concluſus, &
conglobatus inferior aer, liberum, & apertum exitum non habens,
non propter latitudinem, ſed propter multitudinem quieſcit:
multus porrò eſt, qui ſub magna terræ mole constituitur, con­
cretus, & conglobatus aer: Ergo idem multo facilius obtinere­
tur, ſi terra globoſa ſit; modo tanta ſit eius magnitudo, quæ
ſubiacentem aerem repellere, premere, & conglobare possit.
Tertio ſi terra ſupra aerem ſubiacentem quieſcit: ergo vio­
lentia, nam corpus, quod eſt leuius, grauiori, non natura, ſed
violentia ſubiicitur: locum itaque inuenire debuiſſent, in quo
terra non violentia, ſed natura quieſceret; & ad quem na­
tura feretur, quem non dum inuenerunt: nec, extra centrum,
inuenire poterunt: Ergo, &c.
Empedoclis falſa ſententia tollitur, qui dixit à ce­
lerrima cæli rotunda conuerſione terram ad
centrum trudi, & in centro quie­
ſcere.
Caput VI.
EMPEDOCLES, vt ſupra capite nono aliqua ex par
te attigimus, è cæli motu, qui in orbem celerrime fer­
tur, terram deorſum trudi, atque circum centrum quie
ſcere, dixit: idque ratione confirmari ab Empedocle poterit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index