Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 158 > >|
1& magis reſiſtere perſpicuum ſit; ſed res, vt mihi
quidem videtur, non eſt difficilis intellectu.
Quan­
quam, ſi hæreas vel tantillum, habeto intra nauim
cuppam aqua plenam, & in ea piſceis; ac deprehen­
des, qua ratione motus generalis nauis, quo aqua,
& piſces conuehentur, nihil ſit penitùs obſtiturus,
quò minùs piſces eoſdem motus ſurſùm, deorſùm,
obliquè habeant, ac haberent, ſi cuppa, & aqua
penitùs conquieſcerent, illóque motu deſtituerentur.
Quod inculco, vt intelligas, poſſe aerem, aues, &
omnia volantia generali illo, & horizontali motu
Telluris transferri; & motum tamen iſtum nihil ob­
ſtare, quò minùs illa volent ſurſum, deorſùm, obli­
què, & quocúmque collibitum fuerit. Sin autem ta­
lia corpora ſint, cuiuſmodi nubes, pulueres, plumæ,
lanæ, &c.
Imprimis, cùm iſta è terra,
corporéve
Terræ innixo procedunt, motum inde impreſſum
habent, tuenturque; & quòd ſint non-nihil grauiora
ſuppoſito aere, haud-dubiè perpendiculariter (tam­
etſi paulò lentiùs) apparerent decidere, niſi ven­
tus ſuccureret, auerteretque iſtum motum, cum
quo vna generalis, & horizontalis ille perinde co­
pularetur, ac in lapide fieri dictum eſt Deinde ven­
tus ſuperueniens, ſurſumque, aut aliò abigens, im­
pellenſque nihil aliud præſtat, quàm quod dictum
eſt præſtari ab aere alis volucrum reſiſtente: diſ­
crimen enim ſolummodò eſt, quòd volucris quaſi
repellatur, nubes verò, & cætera à vento duntaxat
pellantur; cùm ad motum tamen perinde ſit, ſeu
manus è pauimento pilam ſurſùm proijciat, ſeu pila

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index