Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (80) of 795 > >|
9480DISSERTATIO ſunt, unumque ſæpe in corpora quædam operatur, alterius vi in
ea abſolute ſilente;
uti quidem non ex hoc, ſed ex aliis liquebit
Proceſſibus:
Sumſi igitur novum pulverem Magneticum, ſed ex
eodem Magnete, qui præcedentibus &
omnibus aliis ſequentibus
operationibus inſerviit;
huic addidi Arſenici ana ℨiij, ambos pul-
veres diu &
bene miſcui, incluſos phialæ vitreæ expoſui igni are-
næ bihorii ſpatio, omne Arſenicum ſublimatum fuit, magnaque e-
jus pars ex collo phialæ avolavit, relinquens in fundo pulverem Ma-
gnetis, nullo modo immutatum, copiâ, colore, aut vi attractrice
reſpectu Verſorii, aut alterius Magnetis:
ex quâ operatione nihil
diſcimus, niſi Arſenicum non agere in Magnetem.
PROCESSUS QUARTUS.
Quia Sal Ammoniacus Ferrum volatile reddit, & cum eo ſubli-
matur, arbitrabar Magnetem vel partim vel penitus volatilem reddi-
tum iri, ſi cum hoc Sale urgeretur, neque ê ſpe excidi:
Sumſi
Salis Ammoniaci &
Magnetis pulveris novi ana ℨiij. ambos pulve-
res diu contritos &
miſtos immiſi phialæ vitreæ, quam impoſui igni
arenæ, continuato per 3 horas, quem tamen non excitaviſummum,
cum lebes arenam continens non ſatis profunde fornaci immiſſus fue-
rat:
exemta & diffracta phiala, obſervabatur maſſa in fundo phia-
læ cohærens, tamen mollis, &
facile friabilis in pulverem, parum
olens, quæ per medium diffracta, â parte inferiori verſus ſuperio-
ra, exhibebat aliquod ſtrata hoc ordine poſita:
Infimum ſtratum erat
tenuiſſimum omnium, coloris obſcuri:
Stratum ſecundum colorem
habebat fulvum;
tertium colore donabatur luteo: quartum erat gry-
ſeum, conſtans ex miſtis partibus Magnetis nigris cum albis Salis
Ammoniaci:
quintum ſtratum ſive ſupremum conſtabat ex puris
floribus Salis Ammoniaci albiſſimis, levibus, &
vix cohærenti-
bus.
Maſſa hæc prope Verſorium 6 pollicum locata, manifeſtos in eo
excitavit motus, tam attrahentes, quam repellentes.
Ex hoc colore diverſo ſtratorum, tum ex varia eorum gravitate,
liquebat Magnetem non eſſe corpus homogeneum &
ſimplex, ſed
eſſe aliquod compoſitum ex pluribus partibus diverſis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index