Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 166 > >|
1cum claſſe redijt. Idem in tertio: Ad Oricum uenit,
ſummerſam〈qué〉 nauim remulco multis〈qué〉 contendens
funibus abduxit. Πόρια autem dicuntur à Diodoro,
naues quibus utebantur ad tranſportandos mili­
tes; & ea re στρατιωτικὰ πόρια dicuntur ab eodem, libro
uigeſimo, his uerbis: Εἶχε δὲ τὰς πάσας ναῦς μακρὰς ρ́ καὶ
μ́ .τούτων δ´ ἦν ἡ μεγίστη, πεντήρης.
ἡ δὲ ἐλαχίστη, τετρήρης. στρατιω
τικὰ δὲ πόρια ταύταις ἐπηκολούθει πλείω τῶμ ς´, ἄγοντα πεζοὺς οὐκ
ἐλάττουσς τῶν μυρίων
: Habuit autem naues longas nume­
ro centum quadraginta: quarum maior erat quin
queremis, minor autem quadriremis.
militares prę­
terea pontones ſubſequebantur plus quàm ducen
ti: qui peditum ferebant circiter decem millia.
Idem
in eodem: τῶν μὲν πορίων ἥλω πλείω τῶν π´, ἐν οἷς ἦσαν σχιδον
στρατιω̄τ ὀκτακισχίλιοι.
id eſt: Pontones cepit plus quàm
centenos, in quibus erant peditum circiter octo mil­
lia.
Idem in eodem: Ἐφ' ἡμέρας τινὰς ταῖς ταχυναυτοὐσαις
ναυσὶν ἐρυμούλκοιων στρατιωτικὰ πόρια.
id eſt: Per aliquot
dies celeribus nauibus remulco trahebant milita­
res pontones.
Idem in eodem: Οὐκ ἔχων δ´ ἱκανὰ πό­
ρια πρὸς τὴν τῶν στπατιωτῶν διάβασιν, τριχῇ διεμέρισε τὴν δύ­
ναμιν.
id eſt: Cum non ſatis haberet pontonum ad
tranſportandos milites, trifariam diuiſit exerci­
tum.
Plato in tertio de Legibus, πόρεια poſuit etiam
pro curru: Πόρεια δὲ, ὥς τε ἐπ̓ αγγήλους τότε πορέυεθαι κατὰ
γὴν, ἤ κατὰ θάλασσαν, σὺν ταῖς τέχναις, ὡς ἔπος εἰπεῖν, πάντα
σχεδὸν ἀπολώλει.
Vehicula ita ut tunc inter ſe com-
meare poſſent, ſiue terra, ſiue mari, omnia (ut ita
dicam) cum artibus ipſis perierant.
Eiuſmodi po-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index