Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
71 19
72 20
73 21
74 22
75 23
76 24
77 25
78 26
79 27
80 28
81 29
82 30
83 31
84 32
85 33
86 34
87 35
88 36
89 37
90 38
91 39
92 40
93 41
94 42
95 43
96 44
97 45
98 46
99 47
100 48
< >
page |< < (42) of 389 > >|
93. Nec vero huic homogeneitati opponitur inductionis
11Nihil contra
deduci
ex prin-
cipio
indiſcer-
nibilium
, & ra-
tionis
ſufficien-
tis
.
principium, quo ipſam Leibnitiani oppugnare ſolent, nec
principium
rationis ſufficientis, atque indiſcernibilium, quod
ſuperius
innui numero 3.
Infinitam Divini Conditoris men-
tem
, ego quidem omnino arbitror, quod &
tam multi
Philoſophi
cenſuerunt, ejuſmodi perſpicacitatem habere, at-
que
intuitionem quandam, ut ipſam etiam, quam indivi-
duationem
appellant, omnino ſimilium individuorum cogno-
ſcat
, atque illa inter ſe omnino diſcernat.
Rationis autem
ſuſſicientis
principium falſum omnino eſſe cenſeo, ac ejuſ-
modi
, ut omnem veræ libertatis ideam omnino tollat;
niſi
pro
ratione, ubi agitur de voluntatis determinatione, ipſum
liberum
arbitrium, ipſa libera determinatio aſſumatur, quod
niſi
fiat in voluntate divina, quæcunque exiſtunt, neceſſario
exiſtunt
, &
quæcunque non exiſtunt, ne poſſibilia quidem
erunt
, vera aliqua poſſibilitate, uti facile admodum demonſtra-
tur
;
quod tamen ſi ſemel admittatur, mirum ſane, quam prona
demum
ad fatalem neceſſitatem patebit via.
Quamobrem poteſt
divina
voluntas determinari ex ſolo arbitrio ſuo ad creandum
hoc
individuum potius, quam illud ex omnibus omnino ſimili-
bus
, &
ad ponendum quodlibet ex iis potius eo loco, quo po-
nit
, quam loco alterius.
Sed de rationis ſufficientis principio
hæc
ipſa fuſius pertractavi tum in aliis locis pluribus, tum in
Stayanis
Supplementis, ubi etiam illud oſtendi, id principium
nullum
habere uſum poſſe in iis ipſis caſibus, in quibus adhibe-
tur
, &
prædicari ſolet tantopere, atque id idcirco, quod nobis
non
innoteſcant rationes omnes, quas tamen oporteret utique
omnes
noſſe ad hoc, ut eo principio uti poſſemus, affirmando,
nullam
eſſe rationem ſufficientem pro hoc potius, quam pro

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index