Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1Quippe etenim, corpus, quod vas quasi constitit eius,
Cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re,
Ac rarefactum detracto sanguine venis;
Aere qui credas posse hanc cohiberier ullo,
Corpore qui nostro rarus magis is cohibessit?

Praeterea gigni pariter cum corpore, & una
Crescere sentimus, pariterque senescere mentem.

Nam velut infirmo pueri, teneroque vagantur
Corpore; sic animi sequitur sententia tenvis.

Inde, ubi robustis adolevit viribus aetas;
Consilium quoque maius, & auctior est animi vis.

Post, ubi iam validis quassatum est viribus aevi
Corpus, & obtusis ceciderunt viribus artus;
Claudicat ingenium, delirat linguaque, mensque:
Omnia deficiunt, atque uno tempore desunt.

Ergo dissolui quoque convenit omnem animai
Naturam, ceu fumus in altas aeris auras:
Quandoquidem gigni pariter, pariterque videmus
Crescere: &, ut docui, simul aevo fessa fatisci.

Huc accedit, uti videamus, corpus ut ipsum
Suscipere inmanis morbos, durumque dolorem;
Sic animum curas acris, luctumque, metumque
Quare participem leti quoque convenit esse.

Quinetiam morbis in corporis avius errat
Saepe animus; dementit enim, deliraque fatur:
Interdumque gravi lethargo fertur in altum,
Aeternumque soporem, oculis, nutuque cadenti;
Unde neque exaudit voces; nec noscere voltus
Illorum potis est, ad vitam qui revocantes
Circumstant lacrimis rorantes ora, genasque.

Quare animum quoque dissolui fateare necesse;
Quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index