Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
81 55
82 56
83 57
84 58
85 59
86 60
87 61
88 62
89 63
90 64
91 65
92 66
93 67
94 68
95 69
96 70
97 71
98 72
99 75
100 74
101 75
102 76
103 77
104 78
105 79
106 80
107 81
108 82
109 83
110 84
< >
page |< < (68) of 376 > >|
9468M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA lum ſcandentis oculi ſpeciem fallunt, quamobrem adjiciuntur craſſitudi-
nibus temperaturae.
Venuſtatem enim perſequitur viſus, cujus ſi non
blandimur voluptati proportione et modulorum adjectionibus, uti id in
quo fallitur, temperatione adaugeatur, vaſtus et invenuſtus conſpicienti-
bus remittetur aſpectus.
De adjectione quae adjicitur in mediis colum-
nis, quae apud Graecos ἔυτασις appellatur, in extremo libro erit formata
ratio ejus, quemadmodum mollis et conveniens eſſiciatur, ſubſcripta.
CAPUT III.
De fundationibus et columnis Ionicis atque earum ornatu.
Fundationes eorum operum fodiantur (ſi queat inveniri) ad ſolidum, et in ſolido , quantum ex amplitudine operis pro ratione videbitur; exſtruaturque ſtructura totum ſolum quam ſolidiſſima . Supraque ter- ram parietes exſtruantur ſub columnis dimidio craſſiores, quam columnae
ſunt futurae, uti firmiora ſint inferiora ſuperioribus, quae ſtereobatae ap-
pellantur, nam excipiunt onera.
Spirarumque projecturae non procedant
extra ſolidum.
Item ſupra, parietis ad eundem modum craſſitudo ſervan-
da eſt.
Intervalla autem concameranda aut ſolidanda ſiſtucationibus, uti
diſtineantur.
Sin autem ſolidum non invenietur, ſed locus erit congeſti-
tius ad imum aut paluſter;
tunc is locus fodiatur, exinaniaturque, et pa-
lis alneis aut oleagineis aut robuſteis uſtulatis configatur, 123456

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index