Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 129 > >|
1
Poriſma III.
Si globus minor percutiat majorem quieſcentem, habeat verò
minorem rationem ad ſuum impulſum, quam ad globum majorem,
expulſo majori minor quieſcit aut reflectit.
HAbeat globus a maior ad minorem b rationem du­
plam, ideſt grauitas ſeu pondus majoris ſit duplum
ponderis minoris; impulſus autem minoris ad ejuſdem
grauitatem in ratione majori quam dupla.
Quia ergo
grauitas & impulſus inter ſe ſunt contraria, erit motus
æqualis exceſſui maioris; eſt autem impulſus minoris
maior grauitate maioris, propterea quód ad grauitatem
minoris maiorem habeat rationem; erit ergo huius ex­
ceſſus principium motus maiori.
Igitur ſi globus mi­
nor percutiat maiorem, quia ab æquali impulſu minor
eſt velocitas motus, non ante perfectam plagam auelli
poteſt à percutiente: & quia à plagà perfectâ emoritur
impulſus, minori autem velocitate maior ſe abducit ab
illà plagà, quàm irruptio fiat minoris; repercutiet ma
ior minorem, eritque; huius plaga ad menſuram illius tar­
ditatis.
Globus ergo minor, ubi percuſsit maiorem, illo
expulſo reflectit.
Quòd ſi ob motum velociorem nullà
à percuſſo inducitur plaga, minor expulſo maiori qui­
eſcit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index