Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
91 77
92 78
93 79
94 80
95 81
96 82
97 83
98 84
99 85
100 86
101 87
102 88
103 89
104
105 91
106 92
107 93
108 94
109 95
110 96
111 97
112 98
113 99
114 100
115 101
116 102
117 103
118 104
119 105
120 106
< >
page |< < (80) of 361 > >|
9480HYDRODYNAMICÆ
Experimentum 2.
Deinde experimento explorare volui, an in omnibus jactibus ſub qua-
cunque directione contractio eadem ſit, &
hunc in finem exiſtimavi rem ſic
eſſe aggrediendam, ut præter directionis iſtius mutationem circumſtantiæ cæ-
ræ omnes eſſent prorſus ſimiles.
Id vero ſic obtinui.
Eodem ſcilicet, quo antea cylindro uſus ſum, eum autem arcæ pris-
maticæ verticaliter poſitæ implantavi, ita, ut axis cylindri eſſet horizontalis,
ſicque implantatum circumverti, ut centrum foraminis, aqua@um effluxui de-
ſtinati, modo locum ſummum, modo medium, modo imum occuparet:
in
primo caſu aquæ verticaliter ſurſum effluebant, in ſecundo horizontaliter, in
tertio verticaliter deorſum ejiciebantur;
in ſingulis vero feci ut altitudines aquæ
in arca ſupra centrum foraminis eſſent perfecte æquales:
ſucceſſus hic fuit.
Obſervavi æqualibus temporibus ſuperficiem aquæ in ſingulis caſibus per
ſpatia æqualia in arca deſcendere.
Igitur in venis ſurſum projectis aqua uperior
non reſiſtit ſenſibiliter aquæ inferiori ſubſequenti, quod idem alio intellexi modo,
quod ſcilicet, ſi ad parvam à foramine diſtantiam veluti 3.
linearum nummo
aliquo venam aqueam cujuſcunque directionis excipiebam, ita ut vena in num-
mum perpendiculariter incideret, effluxus aquarum non fuerit retardatus.
Porro nec aqua in venis verticaliter deſcendentibus anterior poſteriorem poſt ſe
trahit;
ipſaque venæ contractio ſimilis ubique eſt, non conſiderata retarda-
tione accelerationeque aquarum ſurſum vel deorſum ejectarum, quæ faciunt
ut vena in aliqua à foramine diſtantia vel intumeſcat, vel gracileſcat.
Hic
enim ſermo eſt de illa modo contractione, quæ oritur à motu particularum
obliquo in regione foraminis.
Experimentum 3.
Eadem machina prædicto modo præparata uſus ſum ad explorandum,
num contractio venæ cæteris paribus mutaretur ab aucta altitudine aquæ ſupra
foramen.
Hunc in finem duas acus infixi lateribus internis arcæ ad perpen-
diculum ſibi reſpondentes, prior eminebat ſupra centrum foraminis 13 poll.
cum 10. lineis, altera 12. poll. 1 {3/5} lin. menſ. Angl. amplitudo arcæ erat ad am-
plitudinem foraminis ut 404.
ad 1. vidi autem ſuperficiem aquæ à

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index