Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
91
91 (85)
92
92 (86)
93
93 (87)
94
94 (88)
95
95 (89)
96
96 (90)
97
97 (91)
98
98 (92)
99
99 (93)
100
100 (94)
< >
page |< < (88) of 760 > >|
9488PHYSICORVM ARIST. æquale erit, ut patet. quonam igitur cubi moles ab æquali
uacuo
differet, atq;
loco? Et ſi duæ tales ſimul fuerint mo-
les
, cur &
quotquot uolueris in eodẽ non erunt? Vnum igi-
tur
hoc abſurdum, ac impoßibile ſequitur.
Præterea patet
id
cubum ipſum habere cùm transfertur, quod &
uniuerſa
cætera
copora habent.
Quare ſi nihil à loco differat, cur
corporibus
facere locũ oportet præter uniuſcuiuſq;
molẽ,
ſi
moles ſit affectuũ expers?
nihil enim confert, ſi tale circa
ipſum
ſpaciũ aliud ſit æquale.
Ex his igitur patet in ratio-
ne
rerum uacuũ ſeparatum eſſe.
S E D ſunt qui putãt
per
rarum, ac denſum patere uacuum eſſe.
Nam ſi non ſit
rarum
, ac denſum, neq;
fieri poteſt, ut corpora coëant, atq;
premantur. Quod ſi id non ſit, aut motus omnino non erit,
aut
uniuerſum fluctuabit, ut inquit Xuthus, aut in aërem
æqualem
, atq;
aquam fieri mutationem ſemper oportet hoc
inquam
pacto:
ut ſi ex aqua poculi unius oriatur aër, tanta
ſimul
aqua ex æquali aëre generetur, aut neceſſe eſt, uacuũ
eſſe
.
Alio nanq; modo fieri nequit, ut corpora constringan
tur
, ac dilatentur.
Si igitur inquiunt eſſe rarum, quod ha-
bet
multa uacua ſeparata:
patet ſi uacuum ſeparatum eſſe
non
poßit, ſicut neq;
locus ſpacium habens, neq; rarum in
ratione
rerum ſic eſſe.
Si uerò non ſeparabile, ſed tamen
ineſſe
quid uacuum dicũt, minus quidẽ, eſt hoc impoßibile.

Accidit
autẽ primò quidẽ non omnis motus cauſam uacuũ
eſſe
, ſed eius duntaxat, quò ſupera loca petuntur:
rarũ enim
leue
eſt, quapropter &
ignem rarũ inquiunt eſſe. Deinde
non
eſſe uacuum motus ſic cauſam, ut in ipſo quid mouea-
tur
:
ſed utres mouent id ſurſum, quod adiunctum eſt ipſis,
ex
eo quia ſurſum ipſi feruntur, ſic &
uacuum ſurſum mo-
u@re
.
At quonã pacto latio uacui poteſt, uel locus eſt?

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index