Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1& magis reſiſtere perſpicuum ſit; ſed res, vt mihi
quidem
videtur, non eſt difficilis intellectu.
Quan­
quam
, ſi hæreas vel tantillum, habeto intra nauim
cuppam
aqua plenam, & in ea piſceis; ac deprehen­
des
, qua ratione motus generalis nauis, quo aqua,
& piſces conuehentur, nihil ſit penitùs obſtiturus,
quò
minùs piſces eoſdem motus ſurſùm, deorſùm,
obliquè
habeant, ac haberent, ſi cuppa, & aqua
penitùs
conquieſcerent, illóque motu deſtituerentur.
Quod inculco, vt intelligas, poſſe aerem, aues, &
omnia
volantia generali illo, & horizontali motu
Telluris
transferri; & motum tamen iſtum nihil ob­
ſtare
, quò minùs illa volent ſurſum, deorſùm, obli­
què
, & quocúmque collibitum fuerit. Sin autem ta­
lia
corpora ſint, cuiuſmodi nubes, pulueres, plumæ,
lanæ
, &c.
Imprimis, cùm iſta è terra,
corporéve
Terræ
innixo procedunt, motum inde impreſſum
habent
, tuenturque; & quòd ſint non-nihil grauiora
ſuppoſito
aere, haud-dubiè perpendiculariter (tam­
etſi
paulò lentiùs) apparerent decidere, niſi ven­
tus
ſuccureret, auerteretque iſtum motum, cum
quo
vna generalis, & horizontalis ille perinde co­
pularetur
, ac in lapide fieri dictum eſt Deinde ven­
tus
ſuperueniens, ſurſumque, aut aliò abigens, im­
pellenſque
nihil aliud præſtat, quàm quod dictum
eſt
præſtari ab aere alis volucrum reſiſtente: diſ­
crimen
enim ſolummodò eſt, quòd volucris quaſi
repellatur
, nubes verò, & cætera à vento duntaxat
pellantur
; cùm ad motum tamen perinde ſit, ſeu
manus
è pauimento pilam ſurſùm proijciat, ſeu pila

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index