Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Table of figures

< >
< >
page |< < (76) of 430 > >|
9476GVL. PHIL. ANNOT. buntur ſtriis, idest planis (cogimur hic, vt apertius dica-
mus, Striæ abuti nomine) Vitruuius femora vocat.
Qua-
tuor quæ ſuperſunt duabus mediis ſtrigibus, ideſt cana-
liculis ad normæ angulum cauatis, tribuentur.
Ab his ca-
naliculis, Triglyphi dicti ſunt.
Conſtant enim veluti tri-
bus ſulcis &
ſcalpturis, duobus mediis integris, & ſemi-
canaliculis hinc at hinc cæſis.
Fiunt autem hoc modo.
In medio deformatur femur latum pirtes duas, dextra
at ſiniſtra excauátur ad normæ angulum canaliculi pa-
ri cum femore craſſitudine, deinde, hinc at hinc alia fe-
mor a nihilo anguſtiora primo, post, ſemicanaliculi duo
extremas duas partes occupant.
Inter Triglyphos relin-
quendum interuallum tam latum, quàm ſunt alti ipſi, ita
enim fiet quadratũ perfectum, id vocant Metopam, quòd
ſit inter opas duas, ita enim dicunt tignorum, ſiue aſſe-
rum cubilia, ideſt vbi quieſcunt &
ſedent. Metopæ aut
ſunt puræ, aut ſcalpuntur lancibus, &
Taurorum capi-
tibus, reuinctis vittis cornibus, pendulis etiam floribus
frondibus &
fructibus, aut baccis. Aliqui aliter orna-
uerunt.
Supra Triglyphos eſt Tenia, quæ quanuis eis ad
perpendiculum reſpondeat, aliquantum exeritur, &
ipſis
capitu orum vicem præstat.
Inter Triglyphos & Epi-
ſtylium, eſt Tenia alta ſeptima parte mediæ craſſitudi-
nis Scapi.
Ipſum autem Epistylium totam mediam craſ-
ſitudinem altum eſt.
Eius pariem ſextam occupant re-
ſpondentes ſingulis Triglyphis guttæ ſex turbinis inuer-
ſi figura, quarum regula vnde pendent, ipſarum pars eſt
quarta.
De Coronicis proiectura dictum ſit ſemel quod i@
Tuſcanico diximus, ne toties eadem res repetenda ſit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index