Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 579 > >|
1
mò, & per ſe naturam agere proptèr bonum, & prop­
tèr finem, generationemque, & proindè præcedens
corruptio erit veluti quædam conditio ſine qua ſub­
ſequens forma introduci, ac generari non poteſt; fa­
tentur ergo, quòd ſaltèm per accidens, natura actio­
nes violentas exercet, ſed ea omnia quæ à naturą
operantur, vocantur naturales actiones, igitur violen­
tia
illa accidentalis, qua forma præcedens deſtrui­
tur, erit quoque vera actio, & operatio naturalis, quan­
doquidem
, ex vulgato axiomate, qui vult finem, velit
quoque neceſsè eſt media illa, quæ ad finem condu­
cunt, igitur naturalis inſtinctus, quo formæ genera­
tio quęritur, conſequiturquè, neceſſariò inuoluit vio­
lentiam, ſaltem vt medium neceſſarium requiſitum.
Hinc deducere licèt non eſſe abſurdum, nec indecens,
quòd natura violentiam aliquam exerceat, vt ea me­
diante alia maior ab una conſequatur.
Si hoc, inquam,
verum eſt in alterationibus, & corruptionibus, mul­
tò magis hoc verificabitur in alijs ſuauioribus natu­
ræ actionibus, quando corpora naturalia ad ſua loca
perducuntur propter bonum, & commoditatem eo­
rumdem corporum violenter agitatorum, non ſecùs,
ac ſi quis curru, vel lectica è foro domum veheretur
ineptè quidem de coactione, & violentia quereretur,
cùm eiuſmodi violentia vtilitatem iucunditatemque
ei afferret.
Eodem penè modo à grauibus naturaliter
deſcendentibus perducerentur leuia ad debitum̨
ſitum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index