Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 241 > >|
1li obſeruati CAB ad duos rectos, inueniatur
AB in gradibus ſeu
graduum particulis.
23[Figure 23]
Tum fiat vt AB pars,
inuenta ad totum cir­
culum, hoc eſt gr.
360, ita data duorum
locorum diſtantia ad
aliud, & prodibunt
milliaria toti circulo
in terrâ maximo reſpondentia.
Notâ autem
circularis peripheriæ quantitate neminem
Geometram diameter quæſita latere poterit.

Sed quoniam diſtantia illa non adeò exigua
eſſe poteſt, quæ careat omni ſuſpicione abu­
sûs rectæ lineæ pro curuâ, ideò methodum
hanc inter quiſquilias, à quibus parùm di­
ſtat, reieci.
XXXXI
Secunda me
thodus in­
uestigandi
telluris am­
bitum.
Gal. Id tamen per ſummam iniuriam

factum: neque enim magnum intercedere
poteſt diſcrimen, quod propoſito officiat: eſt
ſcilicet diſcrimen minus datâ altitudine.
Ex
altitudine enim BA proſpiciénti pateat ar­
cus BD, quem ſubtendit recta BD, Tan­
gens autem eſt AD.
Conſtat ex Archimede
lib. 1. de ſphær. & cyl.
Tangentem AD ma­
iorem eſſe arcu BD, arcum autem BD maio­
rem rectâ BD ſubtensâ: At duæ rectæ BD,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index