Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
91
91 (54)
92
92 (55)
93
93 (56)
94
94 (57)
95
95 (58)
96
96 (59)
97
97 (60)
98
98 (61)
99
99 (62)
100
100 (63)
< >
page |< < (57) of 525 > >|
9457Ioan. de Sacro Boſco. nutis 49. ſec. 16. Quod ſpacium annus ſolaris appellari ſolet. Ex quo patet,
Annum non præciſe continere 365.
dies, & horas 6. vt in Calendario Romano
ſupponitur.
Deſunt enim minuta fere 11. vnius horæ. Nam Sol ſingulis diebus
conſ@cit min, 59.
ſec. 8. ter. 19. quar. 37. Quod dictum eſſe intelligas ſecundum
doctrinam Alphonſinorum.
Ptolomæus enim maiorem inuenit quantitatem
anni.
& Albategnius minorem: Copernicus autem annum iterum æqualem fe-
re deprehendit, hac tempeſtate, anno Ptolemaico;
Ita vt nunc receptum ſit ab
omnibus Aſtronomis, anni magnitudinem eſſe inęqualem.
Qua de re alio in
loco vberius diſputabitur.
Venvs totum ſuum circulum complet eodem quaſi tempo re cum Sole.
Progreditur namque quouis die min. 59. ſec. 8. ter. 19. fere.
Mercvrivs tantundem fere omni die conficit. Quamobrem totum
curſum abſoluet quaſi eodem tempore cum Venere.
Lvna denique totum Zodiacum percurrit 27. diebus cum horis fere 8.
Deinde vero quaſi biduum conſumit, vt aſſequatur Solem. Cum enim Sol in-
terim in 47.
diebus, & horis 8. percurrat fere 27. gradus, quos Luna in biduo
quaſi abſoluit, neceſſe eſt, vt ab vna coniunctione Lunę cum Sole intercipian-
tur dies 29.
horæ 12. fere. Tale autem ſpacium menſis Lunaris appellari con-
ſueuit.
Verum hæc omnia accurratius, atque præciſius explicantur in Theo-
ricis Planetarum.
Caetervm periodi motuum Planetarũ intelligi debent non de orbi-
11Penes quos
orbes intel-
ligi debeãt
periodi mo
tuum Pla-
netarum.
bus, ſeu cęlis totalibus, ſed de proprijs orbibus planetas deferentibus, qui qui-
dem ſunt eccentrici in medio cælorum collocati.
In his namque planetæ, vel
eorum epicycli, infixi deferuntur temporibus prædictis.
Totales enim cęli pla
netarum mouentur ab occidente in orientem eadem prorſus tarditate, qua
nonum cęlum mouetur.
Rurſus mouentur motu trepidationis ad motũ octa-
uæ ſphæræ:
Nullus tamen planeta inferior mouetur ad motum proprium pla-
netæ ſuperioris, eo quòd non circa idem cẽtrum proprijs lationibus feruntur;
vt copioſius in theoricis Planetarum explicari ſolet.
Non eſt quoque prętereundum, hos nouem orbes infra primum mobile
eiſdem temporibus omnino curſus ſuos eſſe abſoluturos, quo nunc eos abſol-
unnt, &
non citius, etiamſi primum mobile quieſceret, vel eos ſecum non ra-
peret ab oriente in occidẽtem:
Sicut patet in Nauclero, qui motu proprio mo-
uetur contra motum nauis;
vel etiam in formica, quæ contra impetum rotæ
fertur:
Verum tunc ſimpliciter ab occidente in orientem deferrentur, quia
nullum tunc datetur inſtans poſt aliud, quo non magis ab occidente recede-
rent, &
ad orientem accederent; Quemadmodum Nauclerus ille, manente na-
ui immobili, eodem rempore ad puppim perueniret, &
ſimpliciter ad oriẽtem
non autem ſolum ad partes nauis orientales, accederet.
QVOMODO DEPREHENSVM SIT OMNES
cælos ſimpliciter ab ortu in occaſum moueri.
Expositis tribus motibus cælorum in genere, quorum vnum dixi-
mus eſſe ab ortu in occaſum ſimpliciter alterum ab occaſu in ortum ſecũdum
quid, id eſt, à ſignis occidentalibus ad ſigna orientalia, tertium denique acceſ-
ſus, &
receſſus, quem motum trepidationis appellant; Declarandum iam eſt,
quanam via, &
methodo triplicem hunc motum in corporibus cæleſtis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index