Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 355 > >|
1quidam lac eſſe reflexionem noſtri viſus ad Solem; ſicut & ſtellam comatam; im­
poſſibile autem eſt & hoc, ſi enim videns quieuerit & ſpeculum, & quod videtur
omne in eodem puncto ſpeculi eadem apparebit vtique pars imaginis, ſi autem mo­
ueatur ſpeculum, & quod videtur, in eadem quidem diſtantia ad videns, & quie­
ſcens; ad inuicem autem neque æquè velociter, neque in eadem ſemper diſtantia im­
poſſibile eandem imaginem in eadem eſſe parte ſpeculi.
Quæ autem in lactis circu­
lo feruntur aſtra, & Sol, ad quem fit reflexio, mouentur manentibus nobis, & ſi­
militer, & æqualiter ad nos diſtantia; à ſe ipſis autem non æqualiter: aliquando
enim medijs noctibus Delphin oritur, aliquando verò diluculo.
partes autem lactis
eædem manent in vnoquoque; atqui non oportebat, ſi erat imago, ſed non in eiſdem
adhuc eſſet hæc paſſio locis) in his Ariſt. confutat opinionem dicentium Gala­
xiam apparere per quandam reflexionem viſus noſtri ab illa parte cęli, ceu,
ex quodam ſpeculo ad Solem: probat autem hoc eſſe impoſſibile ratione
deſumpta ex parte Optices, quæ dicitur Catoptrica, ſiue ſpecularia, quia
tractat de viſione reflexa, quæ fit mediante ſpeculo, quam quidem rationem
ſi vellem mathematicè explicare, longa nimis, ac præter inſtitutum fieret
tractatio.
Pauca tamen addam, quæ Ariſtotelis ſententiam ſatis perſpicuam
reddant.
ſi igitur inquit, Galaxia nihil aliud eſſet quàm reflexio noſtri viſus
ex illa cœli parte, in qua ipſa apparet tanquam ex ſpeculo ad Solem, ita vt
nihil aliud ipſa eſſet, quàm Sol viſus per reflexionem ex illa cœli parte tan­
quam ſpeculo; ſequeretur eam non ſemper in eadem cœli parte apparere,
ſed modo in vna, modo in alia, ita vt ſpatio vnius anni totum cœlum perua­
garetur: quod tamen non accidit.
quod autem illud conſequatur manife­
ſtum eſſe poteſt ex obſeruatione eorum, quæ ex ſpeculis videntur: tunc enim
res per ſpe culum viſa in eadem ſpeculi parte apparet, quando & videns, &
ſpeculum, & obiectum immota manent: quod ſi & ſpeculum, & obiectum ad
inuicem accedant, vel recedant, ſeruata tamen eadem ab inſpectore diſtan­
tia, nullo modo fieri poteſt, vt eadem imago, in eadem ſpeculi parte ſpe­
ctanti videatur, niſi obiectum ſpeculo per eandem lineam accedat, ſecun­
dum quam illi incidebat.
At verò partibus illis lactei circuli, ſiue aſtris, quæ
in eo fulgent, Sol perpetuò accedit, vel recedit, neque per lineam incidentiæ
eandem, ſeruata tamen eadem à nobis diſtantia, quod quidem inde patet, quia
Delphini conſtellatio, qui in ipſo ferè lacte exiſtit, aliquando medijs noctibus,
aliquando verò mane, aliquando etiam veſperi oritur; quod inde accidit,
quia illi Sol modò appropinquat, modò coniungitur, modò ab eo recedit,
quare neceſſe eſſet, vt lacteus orbis, non ſemper in ijſdem locis, ſed perpe­
tuò in alijs, atque alijs cerneretur, cuius tamen contrarium videmus.
ex qui­
bus conſtat falſam omninò eſſe eorum ſententiam, qui Galaxiam per huiuſ­
modi reflexionem fieri opinabantur.
Quæ dicta ſunt de ſpeculo, & obiecto
ſatius eſt aſſumpto aliquo ſpeculo experiri, quàm ea pluribus obſcurare: qua
etiam experientia Ariſt. ratio confirmabitur.
139
Ibidem (Quæ autem in lactis cir culo feruntur astra, & Sol, ad quem fit refle­
xio, mouentur manentibus nobis, & ſimiliter, & æqualiter ad nos diſtantia à ſe
ipſis autem non æqualiter) quæ hic ab Ariſtotele dicuntur non ſunt vſque quaque
vera propter apogæum, ac perigæum Solis, quæ quidem duo ab omnibus
aſtronomis aſſeruatur: quando igitur Sol eſt in apogæo, maiori multo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index