Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 248 > >|
1ille Saturnius à Chriſtiano Hugenio viro clariſſimo & omnigena literatura
probè inſtructo, ingeniosè profectò excogitatus, & quem veſtris mirum in
modum placuiſſe intelligo; ſi fortè verus eſſet, quod ſanè maximè percu­
pio, veſtræ hypotheſi vltimam fetè ruinam afferret; cùm enim præfatus an­
nulus plano Æquatoris ſemper parallelus ſit, haud dubiè non movetur per
Eclipticam, alioquin ſitum acciperet, in quo Eclipticæ plano parallelus eſ­
ſet; eo quippe motu movetur, quo faciliùs moveri poteſt, iuxta regulam ex
doctrina motuum aſſumptam, de qua jam ſupra.
Et verò nemo non videt,
annulum planum longè faciliùs moveri, & cum minore medij reſiſtentia, ſi
in plano annuli, ſit ipſa linea motus; igitur cùm illud planum annuli Æqua­
toris plano parallelum ſemper ſit, haud dubiè in eo circulo movetur, cujus
planum Æquatoris plano parallelum eſt; igitur in parallelo diurno, iuxta
noſtram hypotheſim, licèt enim ſpiræ planum tantulùm ab Æquatoris pla­
no declinet, hoc tamen ſub ſenſum non cadit: Hæc ratio ſingularis eſt; quia
præfatus annulus eſt etiam valdè ſingularis, & ante Hugenium incompertus
orbi, faxit Deus, vt ex futuris obſervationibus Saturno præſertim circa
Æquatorem exiſtente, ita luce nova confirmetur, vt de illo nullus vltra du­
bitare poſſit; quod maximoperè, vt dixi, percupio, cùm in noſtram hypo­
theſim mirificè Quadret; & hæc ſunt, quæ contra tuam hypotheſim, Augu­
ſtine dicenda mihi occurrunt.
Chryſocom. Addere poteras perſpicua Scripturæ loca, ex quibus conſtat
terram ſtare & Solem moveri iuxta literalem illorum ſenſum, qui profecto
retinendus eſt, ſi abſque abſurdo retineri queat; adde Sanctorum Patrum
auctoritatem, quæ certe maximi momenti eſt, pro definiendo legitimo San­
ctæ Scripturæ ſenſu; ex his enim ſequitur perſpicua mens Eccleſiæ, quæ
S.Scripturæ ſenſum ex Sanctis Patribus ſemper eruit; denique cùm divina
potentia in ſacro textu laudati velit, & magni fieri, ex celerrimo illo motu,
quo aſtra cientur, quis hanc illi laudem jure detrahat?
nemo certe, illorum
præſertim, qui ſacram Scripturam admittunt.
Auguſtin. Licèt manus omnino dare nequeam, negati tamen à me non
poteſt, quin aliquid ſaltem plauſus noſtræ hypotheſi ſubduxeris, & in tuam
traduxeris; ſed de hac re ſatis.
Antim. Optimè mones; quate hic ſuſtinendum eſſe iudico, ne nimia
fortè huius congreſſus prolixitas nobiliſſimæ coronæ tædium affetat.
Chryſocom. Prudentiſſimè judicaſti; quare hoc vnum reſtat, vt primo
congreſſui diem indicamus.
Auguſt. Poſt triduum, niſi vobis ſit incommodum; Sed quodnam erit
diſputationis argumentum?
Antim. Meam ſententiam, ſeu veriùs hypotheſim de Marino æſtu, vobis
exponam; interim conſulite tabulas Nauticas, vt inde vobis ſuppetat, quod
mihi opponatis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index