Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
131 113
132 114
133 115
134 116
135 117
136 118
137 119
138 120
139 121
140 122
141 123
142 124
143 125
144 126
145 127
146
147
148 1
149
150
151 2
152
153
154 3
155
156
157 4
158
159
160 5
< >
page |< < (77) of 393 > >|
9577 citeriorem. erit enim connexa VY refractus obliquiſſimi radii, ceu
T V, circulum refringentem contingentis.
VIII. Item, in ſecundo caſu ſi recta CVIcirculum EGZtan-
11Fig. 112. gat in I, &
adſumatur CY = CI, erit punctum Y citimus alter
refractorum limes.
Etenim connexa VY refractus erit incidentis
(puta VT) ad BC paralleli;
qui certè cunctorum obliquiſſimus
erit hujuſmodi refractionem patientium.
quum enim (è 22_Lect. 3. num. 7._ connexâ FI, ſit FI. CF: : I. R. hoc eſt ſinus rectus anguli FCI
(vel anguli CV T) ad ſinum totum, ut I ad R;
nullus ipſo TV
obliquior medium BNVpenetrabit;
at ipſe quicunque talis reper-
cutietur;
velut φ ψ in φ ξ.
IX. Cæterùm hìc (tametſi præter ordlnem non nihil, extráque
ſuum locum) egregiam quandam &
præſertim notabilem iſtius, quem
nuncupavimus, refractarii circuli proprietatem interſeremus:
Om-
nium à puncto B promanantium, &
à circuli EGZcavis partibus
refractionem patentium (juxta caſus prænominatos reſpectivam) re-
fracti per punctum C tranſibunt.
Nam ejuſmodi quilibet incidat radius BG, & (ſtantibus quæ præ-
33Fig. 113,
114.
ſtructa præmonſtratáque ſunt) triangula BG F, GCFſimilia ſunt;
angulúſque BGFpar angulo GC F; itémque FG. CF: : I. R;
eſt autem FG ad CF, _ut Sinus anguli_ GCF_hoc eſt anguli BGF)_
_ad Sinum anguli CG F.
ergò Sinus anguli_ BGF_(qui eſt angulus_
_incidentiæ) ad Sinum anguli_ CGFſe habet, ut I ad R.
ergò CG β eſt
refractus ipſius BG:
Q. E. D.
_Nota._ Si qui ad convexas hujuſce circuli partes incidunt, ità re-
flectantur, ut perpetuo Sinus anguli incidentiæ ad Sinum anguli reflexi
ſe habeat ut I ad R;
etiam reflexi per C tranſibunt.
Hinc habetur unum (quoad hos caſus) è præcipuis in _Dioptrica_
deſideratum, perquam utile;
Superficies ſimpliciſſima radios ab uno
puncto procedentes ità refringens, ut tanquam ab altero proveniant;
id quod demonſtrationis adductus commoditate _Corollarii_ loco (licèt
ad aliam pertinens hypotheſin) hic apponere non dubitavi, redeamus
è diverticulo.
X. Notandum porrò, quòd diverſos refringentes circulos, iíſque
competentes, modo præſtituto determinatos, refractarios adſumendo,
rectæ CB, EZ, CE, CZ, CF eaſdem in uno, quas in altero quovis
proportiones obſervant;
id quod facilimè demonſtratur; & ſatís

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index