Angeli, Stefano degli, Miscellaneum hyperbolicum et parabolicum : in quo praecipue agitur de centris grauitatis hyperbolae, partium eiusdem, atque nonnullorum solidorum, de quibus nunquam geometria locuta est, parabola nouiter quadratur dupliciter, ducuntur infinitarum parabolarum tangentes, assignantur maxima inscriptibilia, minimaque circumscriptibilia infinitis parabolis, conoidibus ac semifusis parabolicis aliaque geometrica noua exponuntur scitu digna

Page concordance

< >
Scan Original
81 69
82 70
83 71
84 72
85 73
86 74
87 75
88 76
89 77
90 78
91 79
92 80
93 81
94 82
95 83
96 84
97 85
98 86
99 87
100 88
101 89
102 90
103 91
104 92
105 93
106 94
107 95
108 96
109 97
110 98
< >
page |< < (83) of 232 > >|
9583 tionaliter analogas tam in magnitudine, quam in
grauitate;
tam ſecundum totum, quam ſecundum
partes proportionales.
Quot ergo nouæ notitiæ de-
ducantur ex hac doctrina tam circa magnitudinem,
quam circa grauitatem talis annulilati, ex noſtro ope-
re cit.
vniſquiſque poteſt agnoſcere.
Ex propoſit. enim 9, lib. prim. agnoſcet quænam
ſit ratio, quam habet tubus cylindricus ex G I, ad
portionem annuli lati ex portione minori hyperbo-
læ A H I;
nempe eſſe ad ipſum vt tres A N, ad ex-
ceſſum ipſarum ſupra A N, N I, &
harum tertiam
minorem proportionalem.
Vel ſubtriplandotermi-
nos, eſſe vt A N, ad ſubſeſquialteram A I, cum
tertia parte exceſſus I N, ſupra illam tertiam pro-
portionalem.
Ex ſchol prim. propoſit. 10. agnoſcet, tubum cy-
lindricum ex parallelogrammo S N, eſſe ad portio-
nem annuli ex ſegmento hyperbolæ I H B N, vt tri-
pla A N, ad duplam A N, vna cum exceſſu ipſius
ſupra prædictam tertiam proportionalem.
Et ſub-
triplando terminos, eſſe vt A N, ad A I, cum duo-
bus tertijs I N, &
cum tertia parte exceſſus I N,
ſupraillam tertiam proportionalem.
Imo ex ſchol.
3. cit. propoſit. agnoſcet, eſſe eundem tubum cylin-
dricum ad eandem portionem annuli, vt triplum
recta gulum T S I, ad duplum rectangulum T S I,
cum rectangulo T H I.
Et ſubtriplando terminos,
vt rectangulum T S I, ad ſubſeſquialterum ipſius,
cum tertia parte rectanguli T H I.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index