Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 360 > >|
1
XXX. Proſequeris deinde ſic. Porrò cùm celeritas
motus in naturali deſcenſu grauium, non modò ad locum, ſed
ad tempus quoque reſpectum includat, iamque de altero dictam
ſit, qua videlicet ratione, celeritas ſpatijs æqualibus augea­
tur; vt ne quid ad perfectam motus accelerati notitiam de­
ſit, neceſſarium eſt, vt de ſpatiis quoque, quæ temporibus
æqualibus percurruntur, quam inter ſe rationem obſeruent,
reliqua diſputatione inquiramus, & ex iiſdem quoque expe­
rientiis definiamus.
Hoc iam loco, optimè Vir, agnoſ­
cere potes originem mali.
Nempe labes tota vide­
tur ex definitione vulgari contracta, quatenus ratio­
nem increſcentis celeritatis ita cum ſpatio comparat,
vt nullam interim inſtituat comparationem cum tem­
pore, ſine quo tamen neque celeritas, neque acce­
leratio intelligi poteſt.
Non modò certè Ariſtoteles,
verùm etiam communis ſenſus id Velox definit,
quod ſpatium multum tempore pauco: & Tardum, quod
paucum multò conficit; conſtatque aliunde, ſi velocitas
attendatur ſolùm penes ſpatia, debere ſemper id
mobile, quod decem percurrerit ſtadia, dici moueri
celeriter, & ſemper id, quod vnicum percurrerit, tar­
dè; cùm contingere tamen poſſit, vt quod percurrit
vnicum, moueatur decuplo velocius, quàm illud,
quod percurrit decem.
Ex quo fit, vt cùm celeri­
tas nihil ſit aliud, quàm paſſio motus; intelligatur
quidem motus abſolutè ſumptus ex relatione ad ſpa­
tium, cùm & definiatur progreſſio è loco in locum
(nulla mentione temporis) & duo loca ſine ſpatio
interiecto non accipiantur; at celeritas non intelli­
gatur ſine relatione ad tempus, & illud quidem breue

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index