Prostylos omnia habet quemadmodum in antis, columnas autem contra antas
angulares duas supraque epistylia, quemadmodum et in antis,
et dextra ac sinistra in versuris singula.
huius exemplar est in insula Tiberina in aede Iovis et Fauni.
amphiprostylos omnia habet ea, quae prostylos, praetereaque habet in postico ad eundem modum columnas et fastigium.