<s id="N10AF1">huius autem exemplar erit ad Tres Fortunas extribus quod est proxime portam Collinam. </s>
</p>
</subchap2>
<subchap2 id="N10AF4">
<p id="N10AF5" type="main">
<s id="N10AF7">
Prostylos omnia habet quemadmodum in antis, columnas autem contra antas
angulares duas supraque epistylia, quemadmodum et in antis,
et dextra ac sinistra in versuris singula. </s>
<s id="N10AFA">huius exemplar est in insula Tiberina in aede Iovis et Fauni. </s>
</p>
</subchap2>
<subchap2 id="N10AFD">
<p id="N10AFE" type="main">
<s id="N10B00">
amphiprostylos omnia habet ea, quae prostylos, praetereaque habet in postico ad eundem modum columnas et fastigium. </s>