Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
< >
page |< < of 129 > >|
1
Poriſma IV.
Si globus minor percutiat majorem quieſcentem, habeat verò
majorem rationem ad ſuum impulſum, quam ad globum majorem,
illo immoto reflectit minor.
VT ſi impulſus, quo minor globus mouetur, ad illius
grauitatem ſit in ratione duplà; globus veró major
ad minorem rationem habeat maiorem quam duplam,
erit impulſus minoris minor grauitate maioris; non er­
illam mouere valebit, propterea quód motus ab exceſ­
ſu fiat maioris.
Quód ſi ergo minor globus percutiat
maiorem, quia ex illà plagà minor eſt impulſus, quam ut
loco moueat; globus quidem maior à percuſsione qui
eſcit, minor verò quia à percuſſo quieſcente nouam &
æqualem illi, quam dedit, plagam recipit, motum refle­
ctit.
Ex iam definitis diſſoluemus & hoc
Problema I.
Globum in plano quieſcentem percutere alio globo quacunque vi­
olentià, neque; tamen loco mouere.
ASſumatur globus a cuiuſcunque molis & ponderis, eius
tamen firmitatis, quò totum impetum ſufferre vale­
at, neque; diſsiliat ex illo ictu: conſtituaturque; in plano AB

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index