Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
91 39
92 40
93 41
94 42
95 43
96 44
97 45
98 46
99 47
100 48
101 49
102 50
103 51
104 52
105 53
106 54
107 55
108 56
109 57
110 58
111 59
112 60
113 61
114 62
115 63
116 64
117 65
118 66
119 67
120 68
< >
page |< < (43) of 389 > >|
95. Quod autem attinet ad inductionem, quam Leibnitiani
deſumunt
a diſſimilitudine, quam obſervamus in rebus omni-
22Non vaere
hic
principium
inductionis
a
maſſis
: eas dif-
ferre
ex diver-
ſis
combinatio-
nibus
.
bus, cum nimirum nuſquam ex.
gr. in ampliſſima ſilva reperi-
re
ſit duo folia prorſus ſimilia;
ea ſane me nihil movet; cum
nimirum
illud diſcrimen ſit proprietas relativa ad rationem
aggregati
, &
noſtros ſenſus, quos ſingula materiæ elementa
non
aſſiciunt vi ſufficiente ad excitandam in animo ideam,
niſi
multa ſint ſimul, &
in molem majorem excreſcant.
Porro ſcimus utique combinationes ejuſdem numeri termino-
rum
in immenſum excreſcere, ſi ille ipſe numerus ſit aliquan-
to
major.
Solis 24 litterulis Alphabeti diverſimode combina-
tis
formantur voces omnes, quibus huc uſque uſa ſunt omnia
idiomata
, quæ extiterunt, &
quibus omnia illa, quæ poſ-
ſunt
exiſtere, uti poſſunt.
Quid ſi numerus earum exiſteret
tanto
major, quanto major eſt numerus punctorum materiæ
in
quavis maſſa ſenſibili?
Quod ibi diverſus eſt litterarum
diverſarum
ordo, id in punctis etiam prorſus homogeneis ſunt
poſitiones
, &
diſtantiæ, quibus variatis, variatur utique for-
ma
, &
vis, qua ſenſus afficitur in aggregatis. Quanto ma-
jor
eſt numerus combinationum diverſarum poſſibilium in
maſſis
ſenſibilibus, quam earum maſſarum, quas poſſumus
obſervare
, &
inter ſe conferre ( qui quidem ob diſtantias, &
directiones
in infinitum variabiles præſcindendo ab æquilibrio
virium
, eſt infinitus, cum ipſo æquilibrio eſt immenſus );

tanto
major eſt improbabilitas duarum maſſarum omnino ſi-
milium
, quam omnium aliquantiſper ſaltem inter ſe diſſimi-
lium
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index