Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1BA ſimul ſumptæ maiores ſunt quàm AD,
igitur exceſſus ipſius
24[Figure 24]
AD ſupra rectam BD
minor eſt, quàm ſit
data altitudo BA; er­
go multò minor eſt
exceſſus rectæ AD
tangentis ſupra ar­
cum BD, vel arcûs
BD ſupra rectam BD
ſubtenſam.
Ne verò
poſitâ altitudine BA notabili, cenſeret quis
inſignem quoque eſſe differentiam inter cur­
uam & rectam lineam, quæ locorum inter­
ualla metiatur, animaduertere oportet ar­
cum BD maiorem eſſe latere BD polygoni
inſcripti, minorem autem latere EF polygo­
ni circumſcripti: at exceſſus lateris EF ad la­
tus BD habet Rationem, quam EB ad BC.

Vnde liquet manifeſtè, quàm modico di­
ſcrimine differat arcus à rectâ vel ſubtensâ
BD, vel tangente EF.
XXXXII.
Differentia
longitudinis
inter arcum
et eius Tan­
gentem vel
ſubtenſam.
Memini me aliquando calculos ſubducen­
tem, quàm longè pateat viſus Romæ è ſum­
mo crucis apice, quæ ædis Apoſtolorum
Principi ſacræ tholo incumbit.
deprehendiſ­
ſe arcum DB gr. o.
m. 23. ſtatuebam autem
in ſingulos gradus milliaria Italica 60, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index