Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (377) of 568 > >|
95377DE CIRCULI MAGNIT. INVENTA.
Hoc Theorema alterum eſt ex iis quibus Cyclometria
Willebrordi Snellii tota innititur, quæque demonſtraſſe ipſe
videri voluit, argumentatione uſus quæ meram quæſiti pe-
titionem continet.
Sed & alterum ſubjungemus, quod utile
eſt imprimis &
contemplatione digniſſimum.
Theor. XIII. Prop. XVI.
SI diametro circuli ſemidiameter in directum adji-
ciatur, &
ab adjectæ termino recta ducatur quæ
circulum ſecet, occurr atque tangenti circulum ad ter-
minum diametri oppoſitum:
Intercipiet eapartem tan-
gentis arcu adjacente abſciſſo minorem.
Eſto circulus, cujus diameter A B; quæ producatur, &
11TAB. XL.
Fig. 1.
ſit A C ſemidiametro æqualis.
Et ducatur recta C L,
quæ circumferentiam ſecundò ſecet in E;
occurratque tan-
genti in L, ei nimirum quæ circulum contingit in termino
diametri B.
Dico interceptam B L arcu B E minorem eſſe.
Jungantur enim A E, E B, poſitâque A H ipſi A E æqua-
li ducatur H E &
producatur, occurratque tangenti in K.
Denique ſit E G diametro A B ad angulos rectos, E D ve-
ro tangenti B L.
Quoniam igitur iſoſceles eſt triangulus
H A E, erunt anguli inter ſe æquales H &
H E A. Quia
autem angulus A E B rectus eſt, etiam recto æquales erunt
duo ſimul H E A, K E B.
Verùm duo quoque iſti H &
H K B uni recto æquantur, quoniam in triangulo H K B
rectus eſt angulus B.
Ergo demptis utrimque æqualibus,
hinc nimirum angulo H, inde angulo H E A, relinquen-
tur inter ſe æquales anguli K E B, H K B.
Triangulus
igitur iſoſceles eſt K B E, ejuſque latera æqualia E B, B K.

Eſt autem B D æqualis E G.
Ergo D K differentia eſt quâ
B E excedit E G.
Porro quoniam eſt A G ad A E, ut A E
ad A B, erunt duæ ſimul A G, A B majores duplâ A E .
2225.5. Elem. Ideoque A E, hoc eſt, A H minor quam dimidia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index