Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
1 ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
coniunctam quoque naturam consistere eorum.
Quod superest, siquis corpus sentire refutat
atque animam credit permixtam corpore toto
suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
vel manifestas res contra verasque repugnat.

quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?

at dimissa anima corpus caret undique sensu;
perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo;
multaque praeterea perdit quam expellitur ante.
Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
difficilest, contra cum sensus dicat eorum ;
sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas;
fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
lumina luminibus quia nobis praepediuntur.

quod foribus non fit; neque enim, quia cernimus ipsi,
ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.

praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
iam magis exemptis oculis debere videtur
cernere res animus sublatis postibus ipsis.
Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
Democriti quod sancta viri sententia ponit,
corporis atque animi primordia singula privis
adposita alternis variare, ac nectere membra.

nam cum multo sunt animae elementa minora
quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
tum numero quoque concedunt et rara per artus
dissita sunt dumtaxat; ut hoc promittere possis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index