Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 283 > >|
1gitaui, quo ſecunda antecedens hìc in illis tertia facilius ſer­
uiret ijs, in quibus certæ proportionis nomen, tertium & quar
tum terminum ſubobſcurè indicat, vt in ſequenti XII iilud,
proportio dupla.
Illo autem Lemmate, quod prima propofi­
tio inſcribebatur, nunc ita non egeo, vt primam, & ſecundam,
quæ ſecunda, & tertia erant, & facilius demonſtrem, & ea­
rum ſenſum paucioribus comprehendam.
priora ergo ita
non improbo vt hæc ijs anteponam.
PROPOSITIO IIII.
Si ſint tres magnitudines ſe ſe æqualiter exce­
dentes, minor erit proportio minimæ ad mediam
quàm mediæ ad maximam.
Sint tres magnitudines inæquales A, BC, DE, qua­
rum BC æquè excedat ipſam A, ac DE ipſam BC
Dico minorem eſse proportionem A, ad
BC, quàm BC, ad DE.
Nam vt eſt
A ad BC, ita ſit BC ad LH, & au­
feratur BF æqualis A, & DG, & LK
æquales BC.
Quoniam igitur eſt vt A,
hoc eſt FB ad BC, ita BC hoc eſt KL
ad LH; erit diuidendo vt BF ad FC,
ita LK ad KH: & componendo, ac per­
mutando vt BC ad LH, ita FC ad
KH. ſed BC eſt minor quàm LH; ergo
& FC hoc eſt EG erit minor quàm KH.
Sed DE, LH, ſuperant BC exceſsibus
EG, KH; minor igitur erit DE quàm
LH, & minor proportio BC ad LH,
quàm BC ad DE.
Sed vt BC ad LH,
69[Figure 69]
ita eſt A ad BC; minor igitur proportio erit A ad BC,
quàm BC ad DE.
Quod demonſtrandum erat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index