Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 1055 > >|
1quoque neceſſe eſt. Si igitur aliquorum eſſentia continet materiam; neque mens illam à materia ſe­

parabit
: aliter id quod non eſt, conciperetur, & falſitas in termino ſimplici extaret: eſt enim eſſentia
materię
adnexa, ea tamen noſcitur, vt extra materiam.
Et quanuis ad terminos ſimplices ignoratio
pertineat
, a quia cum ſint indiuidui, vel prorſus attinguntur, vel penitus ignorantur; in hac notione

falſitas
inerit, quòd partim res ipſa attingetur, partim ignorabitur: attingetur ſanè, dum eſsentia
comprehenditur
, ignorabitur aut, quòd eſſentia concipietur aliter àc ſit.
Sed eius ignoratio quod
abſtrahere
vocatur, in cauſſa eſt omnis erroris: neque enim ille qui abſtrahit, ita ſeparat, quia cogitet
rem
aliter atque ipſa ſit; ſed conſeruat eſſentiam & rei naturam vt ſe habet, non cogitat de oppoſi­
to
; non accipit ac ſi hoc ſine illo ſit, ſed quod eſt in illo, accipiens conſiderat id quod ineſt; alterum,
in
quo ineſt, omittit; non enunciat hoc non eſſe in hoc: nam ſic ſimplex comprehenſio non eſſet, &
includeret
falſitatem: verùm videt hoc in illo eſſe, & totum concipit primùm; partes facit quę ne­
ceſſariò
vinculo iunctę ſunt, & eas ita iunctas intelligit, ſed alteram partem ſe conuertit, quam & ſi
ſine
altera conſiderat; non idcirco ſine altera concipit.
Conſiderare enim eſt contemplari naturam,
& procedere à confuſo ad diſtinctum; concipere eſt ſolummodò informari, ſiue in prima & confuſa
notitia
, ſeu cùm iam diſtinctè nouimus, & notionibus diſtinctis informamur.
Ecce nunc tibi domi­
num
; quis eum concipiet ſine ſeruo?
vna eſt vtriuſque comprehenſio; dominum tamen conſidero non con­
ſiderato
ſeruo, ideſt naturam domini exploro, non ſerui, quem tamen ſine ſeruo non concipio propter

neceſſariam habitudinem quæ inter illos intercedit.
alia eſt vtriuſque eſsentia & ratio, ſed adeſt penden­
tia
mutua; atque illa quidem quæ reſpiciat eſſentiam; propter hanc vnum ſine altero neutiquam concipi
potest; ſed propter variam vtriuſque rationem vnum ſine altero conſiderare licet; hoc non illud con­
templor
, & ſi non ſine illo cognoſco.
ſic abſtrahendo non dico mendacium, quia ſimplex appre­
hendo
(huius enim notio ſimplex eſt, cùm de huius domino cogito) vniuerſam rei naturam concipio;
quod
ad hoc pertinet, ſeorſum contemplor, quod ſcilicet illius eſt proprium, & in hoc munere ſic
affectus
ſum, vt neque etiam ignorantiæ redargui poſsim, quòd rem aliter intelligam, àc ſit.
quin
ſi
illorum eſſentias ſeorſum ſumàm.
non quòd exiſtant, ſed ratione ſolas animaduertam, quod vulgò
dici
ſolet formaliter; ſic obſeruabo ſeparatas; vt altera, tametſi manet ſimul & indiſſolubiliter;
nihilominus
de altera negari poſsit: hac enim ratione licet dicere hominem non eſſe animal, quod hu­
ius
ratio non eſt ratio alterius; quanuis huius ratio ſine alterius ratione non conſiſtat, & ita licet
dicere
accidens non eſſe ſubſtantiam, & dominum non eſſe ſeruum, quanquam accidens eſt aliquid
ſubſtantiæ
, & dominus ſerui dominus, quod genus abſtractionis, quia negatione exprimi poteſt,
non
ſine cauſſa complexum vocabimus.
Itaque communius eſt concipere quae abſtrahere & conſide­
rate
, ſiquidem concipere ſit rerum formas accipere, vel vt re ipſa per ſenſus offeruntur, vel vt eſ­

ſentiæ
à materia ſegregatæ & eſt officium mentis patibilis; conſiderare & abſtrahere eſt ſepara­
te
conceptas, & pertinet ad eam mentem quę vocatur agens.
aut eſt ſaltem in actu, neque conceptæ
omnes
formæ ſeparantur, vt ſimitas, ſed planè ſeparatas anteà conceptas fuiſſe neceſſe eſt: conci­
pere
etiam mentis eſt rudis, abſtrahere fœcundę: concipere pendet ex obiectis; abſtrahere deſcen­
dit
à mente; tametſi quae abſtrahi queat, inhęret in rei natura.
eſt enim res mathematica talis, vt ad cer­
tam
materiam ſe non applicet & formę ex ſeipſis habent, vt & inter ſe & ab altis rebus ſeiugentur,
ſed
abſtrahendi actus eſt ex mente & ad obiecta ipſa procedit.
concipitur totum, reſoluitur in par­
tes
abſtrahendo: conceptui confuſo ſuccedit abſtractio, eadem conceptui diſtinctio præcedit.
Quoniam verò triplex eſt abſtractio, quemadmodum docuimus olim, & ea cuius ope concipitur
vniuerſale
confuſum, & vbi conceptum cùm ſenſilis materiæ ſimulachris ab ipſis abſoluitur, vel
vt
ſenſilis eſt, vt mathematici faciunt, vel ſimpliciter, quod præſtat primus philoſophus: de po­
ſtremis
agitur in pręſentia, quæ ſunt propria mentis cum alioquin illa ſit naturæ: etenim ex vi for­
marum
eſt, vt hoc modo moueant ſenſus, illo verò mentem, ad obeundas cęteras abſtractiones opera
mentis
requiritur: quanquam nec mens per ſeipſam ſufficit: nam flagitat miniſterium naturæ: vt mox
indicabimus
: proinde efficitur, vt quot modis res ipſę diſtinguantur, totidem abſtractio fiat.
&

prima
diſtinctio in eo quòd ſunt: Eſſe verò duplex eſt, vel exiſtere, vel id quod indicat eſſentiam.
quod ad primum pertinet, ea ſeorſum conſiderantur quæ ſubiecto diſcernuntur, tum item quæ re, vt
quorum diuerſa ſunt genera, veluti quantum & quale.
Eſſentia quorum ratio explicans quid eſt, non eſt
eadem, vel ſimpliciter, vt eorum quę dialectici diſperata vocant, vel formaliter, vt totum eſſe vnius non
ſit
totum eſſe alterius, vel etiam ratione, quia ſint indifferentia, vt communia ad vnum.
Ex his illa quę sunt
natura
priora, & abſtrahuntur, & concipiuntur ſine poſterioribus: quę vero poſteriora abſtrahuntur
ſanè
, ſed concipi nequeunt ſine illis.
Ergo elementa extra mixturam cogitantur, & ſine poſte
ſubſtantia
, & album ſine muſico & cygno, & cygnus ſine albedine, vt vbi cum oppoſita nigredine con­
cipitur
, etenim nihil prohibet illi concedi quodcunque cum eo non implicet repugnantiam, veritatem
logicam vocant.
Ita Deus ſine cęteris à mente quæ ſuſtineat illum ſplendorem & concipi, & conſiderari
potest, non ſic homo ſine animali.
Nam Deus nulli refert acceptum, quae ſit rationis compos, continet ani­
mal
eſsentiæ partem: huic ſimilis eſt materiæ formęque.
ratio, vt mox docebimus. Quibus ſic ſtantibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index