Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 303 > >|
1explicato illo principio; quoniam ſcilicet, quæ plus à cen­
tro diſtat linea, ſeu extremitas ſemidiametri, maiorem de­
ſcribit circumferentiam, quæ ſanè cum magis ad rectam li­
neam accedat, facilius, ac velocius per ipſam fertur ſemidia­
meter, tanquam per viam magis connaturalem, vt ibidem
explicuimus.
Illud autem, quod Ariſtoteles interpoſuit, nempe: Quod
igitur motum pondus admouens, longitudo patitur ad lon­
gitudinem: idem eſt, ac dicere, eandem proportionem ha­
bere motricem potentiam ad pondus leuandum, quam ha­
bet eius longitudo, ſeu diſtantia à centro vectis ad longitu­
dinem, ſeu diſtantiam ponderis ab eodem centro vbi eſt
fulcimentum.
Quare ſubiungit: Semper autem quanto ab
hypomochlio, id eſt fulcimento, diſtabit magis, tanto facilius
mouebit.
Hæc ille, quæ poſtea exactius tradita ſunt ab
Archimede in ſuo primo libro æqueponderantium propo­
ſitione ſexta; & acutiſſimè probantur à Guido Vbaldo è
Marchionibus Montis in ſuis Mechanicis tractatu de libra
propoſitione ſexta; ac de vecte propoſitione quarta.
De­
monſtrant enim in æquilibrijs, tàm vectis, quàm libræ, ita ſe
habere pondus ad pondus, vt brachium ad brachium ex
commutata proportione.
Sit enim vectis, aut libra AB ſuf­
fulta, aut ſuſpenſa in C.
Brachium autem CA ſit verbi
31[Figure 31]
gratia vnius
palmi.
Bra­
chium verò
CB ſit qua­
tuor palmo­
rum.
Dein­
de appenda­
tur
in A pon­
dus
D, quod
ponderet, vt
quatuor; &
in B appen­
datur pondus E, ponderans vt vnum; ita vt ipſum pondus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index