Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1latus impellitur. Vtrumque vectis vſum Vitruuius cap. 8. lib. 10. ſic
explicuit
.
Ferreus vectis cum eſt commotus ad onus, quod manuum
multitudo
non poteſt mouere, ſuppoſita vti centro cito porrecta preſ­
ſione
, quòd Græci u(pomo/xlion appellant, & vectis lingua ſub
onus
ſubdita, caput eius vnius hominis viribus preſſum, id onus ex­
tollet
.
Item ſi ſub onus vectis ferrei lingula ſubiecta fuerit, neque
caput
eius preßione in imum: ſed aduerſus in altitudinem extolletur,
lingula
fulcta in areæ ſolo habebit eam pro onere, oneris autem ipſius
angulum
pro preßione: ita non tam faciliter quam per preßionem,
ſed
aduerſus nihilominus in pondus oneris erit excitatum.
Hæc Vitr.
à
quo parum diſſentimus dum in ſecundo vſu vectis ponit ſolum ſeu
aream
pro onere, nos pro centro & hypomochlio, quorſum, dicemus

alibi. Galenus comparauit muſculum, qui eſt inſtrumentum motus
voluntarij
vecti.
vtque pondera, inquit, quæ mouere manibus nequi­
mus
, vectibus admotis mouere ſolemus.
Ita cum membra corporis
mouere
neruis non poßimus, ad ea mouenda muſculi nobis ſunt dati.
neruus enim in ſingulis muſculis in fibras diſſolutus, ita cum fibris
copulatur
atque coniungitur, vt ex vtriſque vnum quoddam neruo­
ſum
corpus effectum è corpore muſculi prodeat, qui tendo nomina­
tur
.
Atque hic quidem tendo ex inſtrumentis exoriens, habet illius
extremæ
partis vectis rationem quæ ponderibus admouetur.
Itaque
hic
ijs qui anatomen corporis humani reſpexerunt iucundum eſt ipſius
membra
, tanquam onera ſexcentis muſculis, tanquam vectibus, tam
varie
flecti, intendi ſurſum, ferri deorſum, demitti ad latera, contor­
queri
, circumuolui, & ad omnes motus, quos voluntas humana vti­
litate
incitata præſcribit, educi, immo vero ijſdem agentibus in quie­
te
, & quam medici appellant in media figura, retineri.
Annot. in
Pandectas
.
Cap. 10 lib.
1
de plac.
Hipp
. &
Plat
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index