Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
91
91 (77)
92
92 (78)
93
93 (79)
94
94 (80)
95
95 (81)
96
96 (82)
97
97 (83)
98
98 (84)
99
99 (85)
100
100 (86)
< >
page |< < (82) of 361 > >|
9682HYDRODYNAMICÆ ſat celerem, effluxuſque valde retardatur, eoque magis, quo celerius aqua
interna in Gyrum agitur:
quia porro nunquam omnis aqua effluit, effluxus
tempus conſideravi, uſquedum ſtillatim effluere inciperet.
Indicat hoc experimentum minorem hic aquæ fuiſſe contractionem
quam pro ratione √2 ad 1;
Expectaveram tempus evacuationis fore admodum
23.
min. ſec. ſed eventus paullo alius fuit ut dixi, cujus rei rationem eſſe poſt-
modum animadverti, quod labia foraminis elongata tubulum fere quamvis
breviſſimum formarent, ut Figura oſtendit, qui venæ aqueæ contractionem
impediebat:
interim latitudo iſtorum labiorum duas tertias lineæ non attin-
gebat.
Experimentum 5.
Feci ut aquæ ex vaſe ampliſſimo per tubulum effluerent horizontali-
ter:
erat autem tubus breviſſimus, longitudinem nempe 3. lin. non excedens,
habebatque in diametro fere 5.
lin.
Effluxit data aquæ quantitas tempore 11 {1/4} min. ſec. quæ effluere debuiſ-
ſet tempore 10 {2/3} min.
ſec. ſi neque contractam fuiſſe venam, neque ulla adfuiſſe
impedimenta ſtatuatur.
Velocitates reales aquæ non cenſui opus eſſe ut experirer, nullus du-
bitans tales fuiſſe, quales eſſe debeant, ut obſervato tempore per obſervatum
orificium data quantitas aquæ, nulla facta ad contractionem venæ attentione,
efflueret.
Alios inſuper alîus diametri longitudinisque adhibui tubulos & vidi
quantitates aquæ dato tempore datisque velocitatibus effluentis recte reſponde-
re orficiis effluxus:
velocitates autem eo magis defeciſſe à velocitate integræ
altitudini aquæ debita, quo ſtrictior &
quo longior erat tubus, ut & quo altior
erat aqua.
Ad Theoriam aquarum per tubos effluentium.
Experimentum 6.
Vaſa, quorum ſectiones per axem repreſentant Fig. 24. & 25. cylin-
drica, altitudinem habebant 4.
poll. Angl. tubosque annexos longitudinis unius
pedis, amplitudines cylindrorum erant ad amplitudines orificiorum A, ut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index