Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1verùm partium unio utrique reſiſtit & diviſioni, & vectis de­
preſſioni.
De Contrafiſſurâ.
Contrafiſſura eſt rima, ſeu fractura cranij in parte à percuſ­
ſione ſeu plagâ diſlante: quam Hippoc: propterea, quòd
ægrum & Medicum quandoque latens in perniciem adducat,
ξυμφεζαν ſeu infortunium vocat.
Alij reſonitum; quòd opi­
nentur ab ictu reſultum fieri in illam partem.
Diſſident verò
à ſe: quòd alij non niſi in parte oppoſitâ rimam agi volunt:
alij hoc negant.
Et licet in parte oppoſitâ, & à plagâ aliquo
modo diſtante fiſſuram admittant; non tamen excedere vo­
lunt os plagâ affectum.
Ita Paulus Ægineta, Guido de Cauli­
aco, Vidus Vidius, & Fallopius.
Probant ex uſu ſuturarum:
quas eo fine à naturâ factas dicunt; quò impetus plagæ in ijs
terminetur: ne noxa alias quoque partes attingat: quod quidem
erat futurum, ſi Cranium continuum atque unioſſe factum fu­
iſſet. A ſuturâ verò impalſum ſiſti, manifeſtum in vitro, aut
ære rupto, deficiente in illam fiſſuram ſono: ita ergo in illis
iuncturis, quibus pectinatim os cranij coit, emori impulſum
volunt.
Verùm hi imperiti videntur eorum, quæ circa im­
pulſum & motum fiunt.
Nam globi ordine diſpoſiti, ſeque
tangentes minùs ſunt continui, quám cranium in illis ſuturis:
in quibus ſi quid ineſt humoris aut ſpiritûs, reliquo in oſſe hu­
mori & ſpiritui continuatur: & tamen à primo globo omnes
reliqui impulſum recipiunt: quid ergo obſtat, quò minùs
cranio percuſſo impetus á plagâ totum pervadat: Sonum
autem deficere cogunt partes á fiſſurâ inæqualiter prominen­
tes: dum in illâ vibratione partes oppoſitas tangunt: á

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index