DIALOGVS TERTIVS.
In quo, nova & vera cauſa Marini æſtus declaratur
& demonstratur.
& demonstratur.
REM magnam aggredior, Princeps Eminentiſſime, adeó
que difficilem, vt Philoſophorum maximi, Stagiritæ ſui
principis miſerando caſu & naufragio territi, inſuperabilé
illam & Mortalium ingenio inacceſſam publicis monu
mentis in lucem editis declararint. Vnde factum eſſe,
reor, vt quique illorum prudentiſſimi hunc ſcopulum
cautè prætergreſſi, vix extremo indice illum indicarint; cùm tamen alij
certè incauti ad illum propiùs acceſſerint, ibique tanquam in ridicula ſce
na, theſes ſuas communi ſapientum ludibrio expoſuerint. Et verò vix ea
in ſomniantis animum caderent, quæ ipſi excogitarunt, ad cauſam Ma
rini æſtus explicandam; ſunt qui Soli, alij Terræ, neutri quidam præfa
tam cauſam attribuunt: in Luna multiplicem virtutem, ſeu vim alij agno
ſcunt; magneticam, qua ſcilicet a quas adducit atque attollit; humefacti
vam, cùm ſit humoris vehiculum, quo humida corpora variè afficiuntur,
pro diverſo Lunæ aſpectu; compreſſivam, rarefactivam &c. Sed in Ple
nilunio, de Meridie, Luna in puncto oppoſito exiſtens, qua vi, amabo,
ciet æſtum? Qui ad Solem confugiunt, dicere nequeunt, quid Sol præſtet,
cum bis ſingulis menſibus in Novilunio ſcilicet & Plenilunio æſtum
in media nocte, abſente Sole habeamus. Vapores tepidos accerſunt aliqui;
ſed vnde, à quo excitati? Quid iis cum Luna, cuius motum Marinus æſtus
æmulatur? Vapores demum aquam in bullas attollunt, non verò in tu
morem; & quid nitrum ad hoc conferat, divinare, niſi fingam, profectò
non poſſum; Terræ motum inæqualem, cui aliqui tribuunt æſtum, iam
ſupra rejecimus; item aëris compreſſionem à præterlabente Luna æquè
facilè explodimus; quia Luna in Meridiano exiſtente, ibi compreſſionis
maxima vis eſſet; nullus igitur æſtus. Omitto alia figmenta potiùs quàm
argumenta, & ex communibus principiis rem iſtam ita definio, vt ex iis,
etiam ab ignaro æſtus Marini, immò qui nequidem Oceanum eſſe ſciat,
illi omnes effectus, qui ſenſibus noſtris & obſervationibus ſubjiciuntur,
deduci poſſint: id ſaltem erit operæ pretium, quod hanc hypotheſim
meam cenſuræ tuæ ſubjectam, vel inde nobiliſſimo & doctiſſimo calculo
probatam, vel juſto, à quo abſque temeritatis nota, nemo appellarit,
judicio reprobatam eſſe, non ſine voluptate intelligam: ſed ad rem ve
niamus.