Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1ſpatium quod proinde manet immotum, quicquid
in
ipſo collocetur, quicquid per ipſum tranſeat:
imô
non ſit domus, non ſit Terra, non ſit Mundus;
illud
ſpatium nihilominùs immobile, inalterabile.
idem omninó perſeuerabit. Eodem modo, loco mu­
ſæi
, intelligito cœli fornicem; & loco tui, tuarum­
que
veſtium intellige Terram cum aëre circumve­
ſtiente
: capis profectò Terram intra hunc fornicem
certum
aliquod ſpatium occupare.
Finge Terram
ex
eo moueri, non illud proptereà emouebitur, ſed
conſtabit
planè immotum, Terraque intereà occu­
pabit
aliud.
Finge non moueri Terram ex ſpatio,
ſed
conuolui tamen intra ſpatium, veluti globus,
dum
tornatur; concipies parteis quidem Terræ mu­
tare
ſucceſſiue parteis ſpatij; ſed non proptereà par­
teis
ſpatij vlla ratione aut moueri, aut mutationem
accipere
.
Dico igitur, ſi in Telluris circumvolutio­
ne
ſupponamus AB turrim moúeri in CL; ſpatium,
quod
illeic occupabatur, remanſiſſe illeic im­
motum
, vt etiam totum illud per quod tranſijt, A
BLC
, in quo qui erat aer tranſiit intereà in CL
ND
, ſuccedente interim alio, qui erat ponè locum
AB
. t moueatur conſequenter turris à CL, in
in
DN, ſpatium ad CL remanebit immotum, vt
etiam
illud, per quod turris tranſiit, & in quo qui priùs
continebatur
aer, tranſijt intereà in ſpatium DN
PE
Imaginare idem ex ordine, quovſque turris erit
in
K; capies profectò pedem turris ex parte ſpatij
immota
A, tranſijſſe in partem ſpatij immotam K;
& deſcripſiſſe in ſpatio intermedio, immoto manen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index