Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1ſpatium quod proinde manet immotum, quicquid
in ipſo collocetur, quicquid per ipſum tranſeat:
imô non ſit domus, non ſit Terra, non ſit Mundus;
illud ſpatium nihilominùs immobile, inalterabile.
idem omninó perſeuerabit. Eodem modo, loco mu­
ſæi, intelligito cœli fornicem; & loco tui, tuarum­
que veſtium intellige Terram cum aëre circumve­
ſtiente: capis profectò Terram intra hunc fornicem
certum aliquod ſpatium occupare.
Finge Terram
ex eo moueri, non illud proptereà emouebitur, ſed
conſtabit planè immotum, Terraque intereà occu­
pabit aliud.
Finge non moueri Terram ex ſpatio,
ſed conuolui tamen intra ſpatium, veluti globus,
dum tornatur; concipies parteis quidem Terræ mu­
tare ſucceſſiue parteis ſpatij; ſed non proptereà par­
teis ſpatij vlla ratione aut moueri, aut mutationem
accipere.
Dico igitur, ſi in Telluris circumvolutio­
ne ſupponamus AB turrim moúeri in CL; ſpatium,
quod illeic occupabatur, remanſiſſe illeic im­
motum, vt etiam totum illud per quod tranſijt, A
BLC, in quo qui erat aer tranſiit intereà in CL
ND, ſuccedente interim alio, qui erat ponè locum
AB. t moueatur conſequenter turris à CL, in
in DN, ſpatium ad CL remanebit immotum, vt
etiam illud, per quod turris tranſiit, & in quo qui priùs
continebatur aer, tranſijt intereà in ſpatium DN
PE Imaginare idem ex ordine, quovſque turris erit
in K; capies profectò pedem turris ex parte ſpatij
immota A, tranſijſſe in partem ſpatij immotam K;
& deſcripſiſſe in ſpatio intermedio, immoto manen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index