Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1latera integrarunt: Quin et præclare illud obſeruarunt / ut rectis
trabibus / ubi occaſio præſtabatur / comminutum arcum ſuperadduce
rent
: Tum et comminutis ipſis arcubus rectos arcus etiam ſuperadi
gerent
: qui ſub ſe poſitos comminutos confouerent: et ponderum mole
ſtias interciperent.
Compoſiti arcus apud ueteres non uiſuntur.
Sunt qui turrium apertionibus in ducedos putent: quo nimia ſuper
impoſita pondera quaſi prora obiecta diffidant: Tam etſi compoſiti
arcus iſtiuſmodi ponderibus confirmentur ſuperadiectis magis quam
opprimantur.
Cuneos quibus arcus ducatur omnes de lato / et quo
ad fieri poſſit prægrandi uelim eſſe ex lapide.
Nam eſt quidem
cuiuſque corporis pars indiſſolubilior: quæ a natura concreta et eo
unita eſt: quam quæ hominum manu et arte coniuncta atque compacta est.
Eſſe etiam oportet mutuo coæquales / ut quaſi in libra dextera ſi
niſtris reſpondeant facie / magnitudine / pondere et eiuſmodi.
Arcus plures ſi ad porticus perapertiones continuatas a columnis et
capitulis duxeris: facito cunei unde bini aut plures arcus iuncti in
ſurgunt
non duo: aut pro arcuum numero totidem ſint lapides et diſ
ſecti: Sed unicus atque idem prorſus integer: quo huius et iſtius ar
cus capita contineantur: Qui uero ſecundi proximi in hos primos
inſurgent cunei / ſi prægrandi erunt ex lapide curato ambo/ alter ad
alterum ſuis hæreat iunctis ad lineam renibus.
Tertius qui ſecun
dos hoſce operiet lapis ad murorum leges libella coaptabitur nexura
comparili: ita ut iunctis ambobus arcubus ſeruiat: amborumque cune
os detineat captu.
Toto in arcu facito ut iunctionum adhæſiones /
et conclauſuræ ſuum ad centrum dirigantur.
Spinæ cuneum periti
unico et integro et prægrandi ſemper lapide appoſuere: quod ſi erit
muri craſſitudo maior quam ut cuneos iſtiusmodi queas integres po
nere: is demum iam non arcus / ſed eſſe teſtudo potius incipiet: quam
nos fornicem appellabimus.
Teſtudinum uaria ſunt genera. Diſquirendum quid inter ſe diffe
rant / et quibus lineis conſtituantur: Fingenda mihi erunt nomina:
quo ſim / quem eſſe me his libris maxime elaborandum inſtitui: fa
cilis et minime obſcurus.
Neque me præterit Ennium poetam ma
ximas coeli appellaſſe fornices: et Seruium cauernas dixiſſe eas eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index